previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

13. Marcellus, postquam in castra reditum est, contionem adeo saevam atque acerbam apud milites habuit ut proelio per diem totum infeliciter tolerato tristior iis irati ducis oratio esset. [2] “dis immortalibus, ut in tali re, laudes gratesque,” inquitago quod victor hostis cum tanto pavore incidentibus vobis in vallum portasque non ipsa castra est adgressus; deseruissetis profecto eodem terrore castra quo omisistis pugnam. [3] qui pavor hic, qui terror, quae repente qui et cum quibus pugnaretis oblivio animos cepit? nempe idem sunt hi hostes quos vincendo et victos sequendo priorem aestatem1 absumpsistis, [4?] quibus dies noctesque fugientibus per hos dies institistis, quos levibus proeliis fatigastis,2 quos hesterno die nec iter facere nec castra ponere passi estis. [5] omitto ea quibus gloriari potestis; cuius et ipsius pudere ac paenitere vos oportet referam3 : [p. 260] nempe aequis manibus hesterno die diremistis4 pugnam. [6] quid haec nox, quid hic dies attulit? vestrae iis copiae inminutae sunt an illorum auctae? non equidem mihi cum exercitu meo loqui videor nec cum Romanis militibus: corpora tantum atque arma sunt eadem. [7] An, si eosdem animos habuissetis, terga vestra vidisset hostis? signa alicui manipulo aut cohorti ademisset?5 adhuc caesis legionibus Romanis gloriabatur: vos illi hodierno die primum fugati exercitus dedistis decus.” [8] clamor inde ortus ut veniam eius diei daret; ubi vellet deinde experiretur militum suorum animos. “ego vero experiar,” inquitmilites, et vos crastino die in aciem educam, ut victores potius quam victi veniam impetretis quam petitis.” [9] cohortibus quae signa amiserant hordeum dari iussit, centurionesque manipulorum quorum signa amissa fuerant destrictis gladiis discinctos destituit; et ut postero die omnes, pedites equites,6 armati adessent edixit. [10] ita contio dimissa fatentium iure ac merito sese increpitos, neque illo die virum quemquam in acie Romana fuisse praeter unum ducem, cui aut morte satisfaciendum aut egregia victoria esset.

[11] postero die armati ornatique7 ad edictum aderant. [p. 262] imperator eos conlaudat pronuntiatque a quibus8 orta pridie fuga esset cohortesque quae signa amisissent se in primam aciem inducturum; [12] edicere iam sese omnibus pugnandum ac vincendum esse et adnitendum singulis universisque ne prius hesternae fugae quam hodiernae victoriae fama Romam perveniat. [13] inde cibo corpora firmare iussi, ut, si longior pugna esset, viribus sufficerent. ubi omnia dicta factaque sunt quibus excitarentur animi militum in aciem procedunt.

1 priorem aestatem taSp? Froben 2 (with in j and K): priore aestate P(1)N.

2 fatigastis P2(3)ta2: fatigatis PTa: fugastis ANJK Aldus, Froben.

3 referam P(1)NTa Aldus: om. SpN3JK Froben 2.

4 A.U.C. 545

5 ademisset taJK: abstulisset P(1)n Aldus, Froben.

6 pedites equites ta, Aldus and Froben add -que: equites pedites P(1),NJK add -que.

7 armati ornatique taSpK Froben 2: ornati armatique P(1)NJ; ornati Conway (deleting armatique).

8 A.U.C. 545

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (English, Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus English (Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Stephen Keymer Johnson, 1935)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus English (Cyrus Evans, 1850)
hide References (27 total)
  • Commentary references to this page (5):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.11
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.8
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.24
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.34
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.41
  • Cross-references to this page (10):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, M. Claudius Marcellus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Signa
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Cohors
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Equites:
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Gladius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Hordeum
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), CIN´GULUM
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), CON´TIO
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), EXE´RCITUS
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), I´CARUS
  • Cross-references in general dictionaries to this page (12):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: