previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

30. ob haec Philippo in Graeciam descendenti ad Lamiam urbem Aetoli duce Pyrrhia, qui praetor in eum annum cum absente Attalo creatus erat, occurrerunt. [2] habebant et ab Attalo auxilia secum et mille ferme ex Romana classe a P. Sulpicio missos. adversus hunc ducem atque has copias Philippus bis prospero eventu pugnavit; mille admodum hostium utraque pugna occidit. [3] inde cum Aetoli metu compulsi Lamiae urbis moenibus tenerent sese, Philippus ad Phalara exercitum reduxit. in Maliaco sinu is locus est, quondam frequenter habitatus propter egregium portum tutasque circa stationes et aliam opportunitatem maritumam terrestremque. [4] eo legati ab rege Aegypti Ptolomaeo Rhodiisque et Atheniensibus et Chiis venerunt ad dirimendum inter Philippum atque Aetolos bellum. adhibitus ab Aetolis et ex finitimis pacificator Amynander rex Athamanum. [5] omnium autem non tanta pro Aetolis cura erat, ferociori quam pro ingeniis Graecorum gente, quam ne Philippus regnumque eius grave libertati futurum rebus Graeciae immisceretur. de pace dilata consultatio est in concilium Achaeorum, [6] concilioque ei et locus et dies certa indicta; interim triginta dierum indutiae impetratae. [7] profectus inde [p. 396] rex per Thessaliam Boeotiamque Chalcidem Euboeae venit, ut Attalum, quem classe Euboeam petiturum audierat, portibus et litorum adpulsu arceret. [8] inde praesidio relicto adversus Attalum, si forte interim traiecisset, profectus ipse cum paucis equitum levisque armaturae Argos venit. [9] ibi curatione Heraeorum Nemeorumque suffragiis populi ad eum delata, quia se Macedonum reges ex ea civitate oriundos ferunt, Heraeis peractis ab ipso ludicro extemplo Aegium profectus est ad indictum multo ante sociorum concilium. [10] ibi de Aetolico finiendo bello actum, ne causa aut Romanis aut Attalo intrandi Graeciam esset. [11] sed ea omnia vixdum indutiarum tempore circumacto Aetoli turbavere, postquam et Attalum Aeginam venisse et Romanam classem stare ad Naupactum audivere. [12] vocati enim in concilium Achaeorum in quo et eae legationes erant, quae ad Phalara egerant de pace, primum questi sunt quaedam parva contra fidem conventionis tempore indutiarum facta; [13] postremo negarunt dirimi bellum posse, nisi Messeniis Achaei Pylum redderent, Romanis restitueretur Atintania, Scerdilaedo et Pleurato Ardiaei. [14] enimvero indignum ratus Philippus victos victori sibi ultro condiciones ferre, ne antea quidem se aut de pace audisse aut indutias pepigisse dixit spem ullam habentem quieturos Aetolos, sed ut omnes socios testes haberet se pacis, illos belli causam quaesisse. [15] ita infecta pace concilium dimisit quattuor milibus armatorum relictis ad praesidium Achaeorum et quinque longis navibus acceptis, [16] quas si adiecisset missae nuper ad se classi Carthaginiensium et ex Bithynia ab rege Prusia venientibus navibus, statuerat navali proelio lacessere Romanos iam diu in regione ea potentes maris. [17] ipse ab eo concilio Argos regressus; iam enim Nemeorum adpetebat tempus, quae celebrari volebat praesentia sua.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Summary (Latin, Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (English, Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Stephen Keymer Johnson, 1935)
load focus English (Cyrus Evans, 1850)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus English (Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
hide References (58 total)
  • Commentary references to this page (1):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 36.25
  • Cross-references to this page (46):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Lamia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Ludi
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Maliacus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Naupactum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Nemea
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Phalara
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Philippus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Pleuratus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Ptolemaeo Philopatori
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Pylus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Pyrrhias
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Rhodii
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Sinus Maliacus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Scerdilaedus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Tribunus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Aegina
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Aegium
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Aetoli
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Amynander
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Ardiaei
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Athamanes
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Athenienses
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Atintania
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Attalus.
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, M'. Acilius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Bithynia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Boeotia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Chalcis
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Chius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Concilium
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Euboea
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Heraeorum
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), NE´MEA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), ATINTA´NIA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), CHIOS
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), LA´MIA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), PYLUS
    • Smith's Bio, Amynander
    • Smith's Bio, Attalus
    • Smith's Bio, Attalus I.
    • Smith's Bio, Macha'nidas
    • Smith's Bio, Philippus V. or Philippus V.
    • Smith's Bio, Pleuratus
    • Smith's Bio, Pru'sias I.
    • Smith's Bio, Py'rrhias
    • Smith's Bio, Scerdilaidas
  • Cross-references in notes to this page (2):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (9):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: