Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
18.
proximus Carthaginiensium exercitus Hasdrubalis prope urbem Baeculam erat. pro castris
equitum stationes habebant.
[2]
in eas velites antesignanique et qui primi agminis erant, advenientes ex itinere,
priusquam castris locum caperent, adeo contemptim
impetum fecerunt, ut facile appareret, quid utrique
parti animorum esset.
[3]
in castra trepida fuga conpulsi
equites sunt, signaque Romana portis prope ipsis inlata.
[4]
atque illo quidem die inritatis tantum ad certamen
animis castra Romani posuerunt.
[5]
nocte Hasdrubal in
tumulum copias recipit plano campo in summo patentem; fluvius ab tergo, ante circaque velut ripa
praeceps oram eius omnem cingebat.
[6]
suberat et altera
inferior summissa fastigio planities; eam quoque altera
crepido haud faciliori ascensu ambibat.
[7]
in hunc inferiorem campum postero die Hasdrubal, postquam
[p. 381]
stantem pro castris hostium aciem vidit, equites
Numidas leviumque armorum Baliares et Afros demisit.
[8]
Scipio circumvectus ordines signaque ostendebat
hostem, praedamnata spe aequo dimicandi campo
captantem tumulos, loci fiducia, non virtutis aut armorum stare in conspectu; sed altiora moenia habuisse
Carthaginem, quae transcendisset miles Romanus:
[9]
nec
tumulos nec arcem, ne mare quidem armis obstitisse
suis. ad id fore altitudines, quas cepissent, hostibus,
ut per praecipitia et praerupta salientes fugerent; eam
quoque se illis fugam clausurum.
[10]
cohortesque duas
alteram tenere fauces vallis, per quam deferretur amnis, iubet, alteram viam insidere, quae ab urbe per
tumuli obliqua in agros ferret. ipse expedites, qui
pridie stationes hostium pepulerant, ad levem armaturam infimo stantem supercilio ducit.
[11]
per aspreta
primum, nihil aliud quam via impediti, iere. deinde,
ut sub ictum venerunt, telorum primo omnis generis
vis ingens effusa in eos est,
[12]
ipsi contra saxa, quae
locus strata passim, omnia ferme missilia, praebet,
ingerere, non milites solum sed etiam turba calonum
inmixta armatis.
[13]
ceterum quamquam ascensus difficilis
erat, et prope obruebantur telis saxisque, adsuetudine
tamen succedendi muros et pertinacia animi subierunt
primi.
[14]
qui simul cepere aliquid aequi loci, ubi firmo
consisterent gradu, levem et concursatorem hostem
atque intervallo tutum, cum procul missilibus pugna
eluditur, instabilem eundem ad comminus conserendas
manus, expulerunt loco et cum caede magna in aciem
altiori superstantem tumulo impegere.
[15]
inde Scipio
iussis adversus mediam evadere aciem victoribus ceteras copias cum Laelio dividit, atque eum parte dextra
tumuli circumire, donec mollioris ascensus viam inveniret, iubet; ipse ab laeva circumitu haud magno
in transversos hostes incurrit.
[16]
inde primo turbata acies
est, dum ad circumsonantem undique clamorem flectere cornua et obvertere ordines volunt.
[17]
hoc tumultu
[p. 382]
et Laelius submit, et, dum pedem referunt, ne ab tergo
vulnerarentur, laxata prima acies locusque ad evadendum et mediis datus est
[18]
qui per tam iniquum locum
stantibus integris ordinibus elephantisque ante signa
locatis numquam evasissent.
[19]
cum ab omni parte caedes
fieret, Scipio, qui laevo cornu in dextrum incucurrerat
maxime in nuda latera hostium pugnabat.
[20]
et iam ne
fugae quidem patebat locus; nam et stationes utrimque Romanae dextra laevaque insederant vias, et porta
castrorum ducis principumque fuga clausa erat, addita '
trepidatione elephantorum, quos territos aeque atque
hostes timebant. caesa igitur ad octo milia hominum.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.