previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

8. id priusquam fieret ita futurum compertum ex transfugis Fuluius Flaccus senatui Romam cum scripsisset, uarie animi hominum pro cuiusque ingenio adfecti sunt. [2] ut in re tam trepida senatu extemplo uocato, P. Cornelius cui Asinae cognomen erat omnes duces exercitusque ex tota Italia, neque Capuae neque ullius alterius rei memor, ad urbis praesidium reuocabat. [3] Fabius Maximus abscedi a Capua terrerique et circumagi ad nutus comminationesque Hannibalis flagitiosum ducebat: [4] [p. 26014]qui ad Cannas uictor ire tamen ad urbem ausus non esset, eum a Capua repulsum spem potiundae urbis Romae cepisse. [5] non ad Romam obsidendam, sed ad Capuae liberandam obsidionem ire. Romam cum eo exercitu qui ad urbem esset Iouem foederum ruptorum ab Hannibale testem deosque alios defensuros esse. [6] has diuersas sententias media sententia P. Ualeri Flacci uicit, qui utriusque rei memor imperatoribus qui ad Capuam essent scribendum censuit quid ad urbem praesidii esset; quantas autem Hannibal copias duceret aut quanto exercitu ad Capuam obsidendam opus esset, ipsos scire. [7] si ita Romam e ducibus alter et exercitus pars mitti posset, ut ab reliquo et duce et exercitu Capua recte obsideretur, [8] inter se compararent Claudius Fuluiusque utri obsidenda Capua, utri ad prohibendam obsidione patriam Romam ueniundum esset. [9] hoc senatus consulto Capuam perlato Q. Fuluius proconsul, cui collega ex uolnere aegro redeundum Romam erat, e tribus exercitibus milite electo ad quindecim milia peditum mille equites Uolturnum traducit. [10] inde cum Hannibalem Latina uia iturum satis comperisset, ipse per Appiae municipia quaeque propter eam uiam sunt, Setiam, Coram, [11] [p. 26015] Lauinium praemisit ut commeatus paratos et in urbibus haberent et ex agris deuiis in uiam proferrent, praesidiaque in urbes contraherent ut sua cuique res publica in manu esset.

load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus Summary (English, Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., Cyrus Evans, 1849)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus English (Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
hide References (19 total)
  • Commentary references to this page (3):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.24
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.34
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.23
  • Cross-references to this page (16):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: