previous

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

51. Scipio retentum secum Laelium, dum captiuos obsidesque et praedam ex consilio eius disponeret, [2] satis omnibus rebus compositis, data quinquereme <et> captiuiscum Magone et quindecim fere senatoribus qui simul cum eo capti erant in naues sex impositis nuntium uictoriae Romam mittit. [3] ipse paucos dies quibus morari Carthagine statuerat exercendis naualibus pedestribusque copiis absumpsit. [4] [p. 26096]primo die legiones in armis quattuor milium spatio decurrerunt; secundo die arma curare et tergere ante tentoria iussi; tertio die rudibus inter se in modum iustae pugnae concurrerunt praepilatisque missilibus iaculati sunt; quarto die quies data; quinto iterum in armis decursum est. [5] hunc ordinem laboris quietisque quoad Carthagine morati sunt seruarunt. [6] remigium classicique milites tranquillo in altum euecti, agilitatem nauium simulacris naualis pugnae experiebantur. [7] haec extra urbem terra marique corpora simul animosque ad bellum acuebant; urbs ipsa strepebat apparatu belli fabris omnium generum in publicam officinam inclusis. [8] [p. 26097]dux cuncta pari cura obibat: nunc in classe ac nauali erat, nunc cum legionibus decurrebat: nunc operibus adspiciendis tempus dabat, quaeque in officinis quaeque in armamentario ac naualibus fabrorum multitudo plurima in singulos dies certamine ingenti faciebat. [9] his ita incohatis refectisque quae quassata erant muri dispositisque praesidiis ad custodiam urbis, Tarraconem est profectus, a multis legationibus protinus in uia aditus, [10] quas partim dato responso ex itinere dimisit, partim distulit Tarraconem, quo omnibus nouis ueteribusque sociis edixerat conuentum. [11] et cuncti fere qui cis Hiberum incolunt populi, multi etiam ulterioris prouinciae conuenerunt. Carthaginiensium duces primo ex industria famam captae Carthaginis compresserunt: deinde, ut clarior res erat quam ut tegi ac dissimulari posset, eleuabant uerbis: [12] necopinato aduentu ac prope furto unius diei urbem unam Hispaniae interceptam, cuius rei tam paruae praemio elatum insolentem iuuenem immodico gaudio speciem magnae uictoriae imposuisse: [13] at ubi adpropinquare tres duces, tres uictores hostium exercitus audisset, occursuram ei extemplo domesticorum funerum memoriam. [14] [p. 27001]haec in uolgus iactabant, haudquaquam ipsi ignari quantum sibi ad omnia uirium Carthagine amissa decessisset.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus Summary (English, Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., Cyrus Evans, 1849)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus Latin (Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
hide References (20 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: