Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
42.
hac oratione accensis militum animis relicto ad praesidium regionis eius M. Silano cum tribus milibus peditum et trecentis equitibus ceteras omnes copias—erant autem uiginti quinque milia peditum, duo milia quingenti equites —
[2]
Hiberum traiecit. ibi quibusdam suadentibus ut quoniam in tres tam diuersas regiones discessissent Punici exercitus, proximum adgrederetur, periculum esse ratus ne eo facto in unum omnes contraheret nec par esset unus tot exercitibus,
[3]
Carthaginem Nouam interim oppugnare statuit urbem cum ipsam opulentam suis opibus tum hostium omni bellico apparatu plenam—ibi arma, ibi pecunia, ibi totius Hispaniae obsides erant—
[4]
sitam praeterea cum opportune ad traiciendum in Africam tum super portum satis amplum quantaeuis classi et nescio an unum in Hispaniae ora qua nostro adiacet mari. nemo omnium quo iretur sciebat praeter C. Laelium.
[5]
is classe circummissus ita moderari cursum nauium iussus erat ut eodem tempore Scipio ab terra exercitum ostenderet et classis portum intraret.
[6]
[p. 26080]septimo die ab Hibero Carthaginem uentum est simul terra marique. castra ab regione urbis qua in septentrionem uersa est posita; his ab tergo—nam frons natura tuta erat—uallum obiectum.
[7]
etenim sita Carthago sic est. sinus est maris media fere Hispaniae ora, maxime Africo uento oppositus, <ad duo milia> et quingentos passus introrsus retractus, paululo plus passuum <mille et ducentos> in latitudinem patens.
[8]
huius in ostio sinus parua insula obiecta ab alto portum ab omnibus uentis praeterquam Africo tutum facit. ab intimo sinu paeneinsula excurrit, tumulus is ipse in quo condita urbs est, ab ortu solis et a meridie cincta mari: ab occasu stagnum claudit paulum etiam ad septentrionem fusum, incertae altitudinis utcumque exaestuat aut deficit mare.
[9]
continenti urbem iugum ducentos fere et quinquaginta passus patens coniungit. unde cum tam parui operis munitio esset, non obiecit uallum imperator Romanus,
[10]
seu fiduciam hosti superbe ostentans siue ut subeunti saepe ad moenia urbis recursus pateret.