previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

9. ceterum postquam Tarentum ire constituit, decem milibus peditum atque equitum, quos in expeditionem velocitate corporum ac levitate armorum aptissimos esse ratus est, electis, [2?] quarta vigilia noctis signa movit, praemissisque octoginta fere Numidis equitibus praecepit ut discurrerent circa vias perlustrarentque omnia oculis, ne quis agrestium procul spectator agminis falleret; [3] praegressos retraherent, obvios occiderent, ut praedonum magis quam exercitus accolis species esset. ipse raptim agmine acto quindecim ferme milium spatio castra ab Tarento posuit, [4] et ne ibi quidem denuntiato1 quo pergerent, tantum convocatos milites monuit via omnes irent nec deverti quemquam aut excedere ordine agminis paterentur, et in primis intenti ad imperia accipienda essent neu quid nisi ducum iussu facerent; se in tempore editurum quae vellet agi. [5] eadem ferme hora Tarentum fama praevenerat Numidas equites paucos populari agros terroremque late agrestibus iniecisse. [6] ad quem nuntium nihil ultra motus praefectus Romanus quam ut partem equitum postero die luce prima iuberet exire ad arcendum populationibus hostem; [7] in cetera adeo nihil ab eo intenta cura est ut contra [p. 372] pro argumento fuerit illa procursatio Numidarum2 Hannibalem exercitumque e castris non movisse. Hannibal concubia nocte movit. [8] dux Philemenus erat cum solito captae venationis onere; ceteri proditores ea quae composita erant expectabant. [9] convenerat autem ut Philemenus portula adsueta venationem inferens armatos induceret, parte alia portam Temenitida adiret Hannibal. [10] ea mediterranea regio est orientem spectans; busta3 aliquantum intra moenia includunt. cum portae adpropinquaret, editus ex composite ignis ab Hannibale est refulsitque idem redditum ab Nicone signum; extinctae deinde utrimque flammae sunt. [11] Hannibal silentio ducebat ad portam. Nico ex improuiso adortus sopitos vigiles in cubilibus suis obtruncat portamque aperit. [12] Hannibal cum peditum agmine ingreditur, equites subsistere iubet, ut quo res postulet occurrere libero campo possent. [13] et Philemenus portulae parte alia, qua commeare adsuerat, adpropinquabat. nota vox eius et familiare iam signum cum excitasset vigilem, dicenti4 vix sustineri grandis bestiae onus portula aperitur. [14] inferentes aprum duos iuvenes secutus ipse cum expedito venatore vigilem, incautius miraculo magnitudinis in eos qui ferebant versum venabulo traicit. [15] ingressi deinde triginta fere armati ceteros vigiles obtruncant [p. 374] refringuntque portam proximam, et agmen sub5 signis confestim inrupit. inde cum silentio in forum ducti Hannibali sese coniunxerunt. [16] tum duo milia Gallorum Poenus in tres divisa partis per urbem dimittit; Tarentinos iis addit duces binos6 ; itinera quam maxume frequentia occupari iubet, [17?] tumultu orto Romanos passim caedi, oppidanis parci. sed ut fieri id posset, praecipit iuvenibus Tarentinis ut, ubi quem suorum procul vidissent, quiescere ac silere ac bono animo esse iuberent.

1 denuntiato Madvig: nuntiato P(1).

2 A.U.C. 542

3 spectans; busta ussing: spectabest P (-bast p.l?): spectabat (1).

4 dicenti x: dicente P(1).

5 A.U.C. 542

6 iis addit duces binos Bōttcher: om. P(1), a lost line restored from Polybius VIII. xxx (xxxii). 1.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1940)
load focus Summary (English, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1940)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1940)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., Cyrus Evans, 1849)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Charles Flamstead Walters, 1929)
hide References (46 total)
  • Commentary references to this page (15):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.32
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.11
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.2
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.27
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.36
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.42
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.32
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.42
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.6
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 41.24
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.20
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.22
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.34
    • Sir Richard C. Jebb, Commentary on Sophocles: Ajax, 289
    • Charles Simmons, The Metamorphoses of Ovid, Books XIII and XIV, 14.151
  • Cross-references to this page (12):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Nico
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Philemenus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Strategema
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Tarentus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Temenis
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Venatio
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Hannibal
    • Harper's, Portŭla
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), CONQUISITO´RES
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), PO´PULUS
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), PORTA
    • Smith's Bio, Macatus, M. Li'vius
  • Cross-references in general dictionaries to this page (19):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: