Hide browse bar
Your current position in the text is marked in blue. Click anywhere in the
line to jump to another position:
Search the Perseus Catalog for:
Table of Contents:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
6. hi permissu Lentuli primores
equitum centurionumque et robora ex legionibus
peditum legatos in hiberna ad M.
Marcellum miserunt,
e quibus unus potestate dicendi facta:
[
2]
“
consulem te,
M.
Marcelle,
in Italia1 adissemus,
cum primum de nobis,
etsi non iniquum,
certe triste
senatus consultum factum est,
nisi hoc sperassemus,
[p. 358]
in provinciam nos morte regum turbatam ad grave2 bellum adversus Siculos simul Poenosque mitti,
[
3?]
et sanguine nostro vulneribusque nos senatui3 satisfacturos esse,
sicut patrum memoria qui capti a Pyrrho ad Heracleam erant adversus Pyrrhum ipsum pugnantes satisfecerunt.
[
4]
quamquam quod ob meritum nostrum suscensuistis,
patres conscripti,
nobis
aut suscensetis?
[
5]
ambo mihi consules et universum
senatum intueri videor,
cum te,
M.
Marcelle,
intueor,
quem si ad Cannas consulem habuissemus,
melior et
rei publicae et nostra fortuna esset.
[
6]
sine,
quaeso,
priusquam de condicione nostra queror,
noxam
cuius arguimur nos purgare.
si;
non deum ira nec
fato,
cuius lege immobilis rerum humanarum ordo
seritur,
sed culpa periimus ad Cannas,
cuius tandem
ea culpa fuit?
[
7]
militum an imperatorum?
equidem
miles nihil umquam dicam de imperatore meo,
cui
praesertim gratias sciam ab senatu actas quod non
desperaverit de re publica,
cui post fugam ab Cannis4 per omnes annos prorogatum imperium.
[
8]
ceteros item ex reliquiis cladis eius,
quos tribunos militum habuimus,
honores petere et gerere et provincias
obtinere audivimus.
[
9]
An vobis vestrisque liberis
ignoscitis facile,
patres conscripti,
in haec vilia capita
saevitis?
5 et consuli primoribusque aliis civitatis fugere,
cum spes alia nulla esset,
turpe non fuit,
milites utique morituros in aciem misistis?
[
10]
ad
[p. 360]
Alliam prope omnis exercitus fugit;
ad Furculas6 Caudinas ne expertus quidem certamen arma tradidit hosti,
ut alias pudendas clades exercituum taceam;
[
11]
tamen tantum afuit ab eo ut ulla ignominia iis exercitibus quaereretur ut et urbs Roma per eum exercitum qui ab Allia Veios transfugerat reciperaretur,
[
12?]
et Caudinae legiones,
quae sine armis redierant Romam,
armatae remissae in Samnium eundem
illum hostem sub iugum miserint qui hac sua ignominia laetatus fuerat.
[
13]
Cannensem vero quisquam
exercitum fugae aut pavoris insimulare potest,
ubi
plus quinquaginta milia hominum ceciderunt,
unde
consul cum equitibus septuaginta fugit,
unde nemo
superest nisi quem hostis caedendo fessus reliquit?
cum captivis redemptio negabatur,
[
14?]
nos vulgo
homines laudabant quod rei publicae nos reservassemus,
quod ad consulem Venusiam redissemus et
speciem iusti exercitus fecissemus;
[
15]
nunc deteriore
condicione sumus quam apud patres nostros fuerunt7 captivi.
quippe illis arma tantum atque ordo militandi locusque in quo tenderent in castris est mutatus,
quae tamen semel navata rei publicae opera et uno felici proelio recuperarunt;
[
16]
nemo eorum relegatus in exilium est,
nemini spes emerendi stipendia adempta,
hostis denique est datus,
cum quo dimicantes aut vitam semel aut ignominiam finirent;
[
17]
nos,
quibus,
nisi quod commisimus ut quisquam ex Cannensi acie miles Romanus superesset,
nihil obici
potest,
non solum a patria procul Italiaque sed ab
[p. 362]
hoste etiam relegati sumus,
[
18?]
ubi senescamus in exilio,
8 ne qua spes,
ne qua occasio abolendae ignominiae,
ne qua placandae civium irae,
ne qua denique bene moriendi sit.
[
19]
neque ignominiae finem nec virtutis praemium petimus;
modo experiri animum et virtutem exercere liceat.
laborem et periculum petimus,
ut virorum,
ut militum officio fungamur.
[
20]
bellum in Sicilia iam alterum annum ingenti dimicatione geritur;
urbes alias Poenus,
alias Romanus expugnat;
peditum,
equitum acies concurrunt;
ad Syracusas terra marique geritur res;
[
21]
clamorem pugnantium
crepitumque armorum exaudimus resides ipsi ac
segnes,
tamquam nec manus nec arma habeamus.
servorum legionibus Ti.
Sempronius consul totiens
iam cum hoste signis conlatis pugnavit;
operae
pretium habent libertatem civitatemque.
[
22]
pro servis
saltem ad hoc bellum emptis vobis simus;
congredi
cum hoste liceat et pugnando quaerere libertatem.
vis tu mari,
vis terra,
vis acie,
vis urbibus oppugnandis
experiri virtutem?
[
23]
asperrima quaeque ad laborem
periculumque deposcimus,
ut quod ad Cannas faciundum fuit quam primum fiat,
quoniam,
quidquid
postea viximus,
9 id omne destinatum ignominiae est.”