Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
24. iam mille armatorum muri1 ceperant partem, cum ceterae admotae sunt copiae2 pluribusque scalis in murum evadebant signo ab Hexapylo dato,
[2?]
quo per ingentem solitudinem erat perventum, quia magna pars in turribus epulati
aut sopiti vino erant aut semigraves potabant;
paucos tamen eorum inproviso oppresses3 in cubilibus interfecerunt.
[3]
prope Hexapylon est portula; ea magna vi refringi coepta et e muro ex composito tuba datum signum erat et iam undique non furtim, sed vi aperta4 gerebatur res.
[4]
quippe ad Epipolas. [p. 434] frequentem custodiis locum, perventum erat,5 terrendique magis hostes erant quam fallendi, sicut territi sunt.
[5]
nam simulac tubarum est auditus cantus clamorque tenentium muros partemque urbis, omnia teneri custodes rati6 alii per murum fugere, alii salire de muro praecipitarique turba paventium.
[6]
Magna pars tamen ignara tanti mali erat et gravatis omnibus vino somnoque et in vastae magnitudinis urbe partium sensu non satis pertinente in omnia.
[7]
sub lucem Hexapylo effracto Marcellus omnibus copiis urbem ingressus excitavit convertitque omnes ad arma capienda opemque, si quam possent, iam
captae prope urbi ferendam.
[8]
Epicydes ab Insula, quam ipsi Nason vocant,
citato profectus agmine, haud dubius quin paucos,
per neglegentiam custodum transgressos murum,
expulsurus foret,
[9?]
occurrentibus pavidis tumultum
augere eos dictitans et maiora ac terribiliora vero
adferre, postquam conspexit omnia circa Epipolas
armis conpleta, lacessito tantum hoste paucis missilibus retro in Achradinam agmen convertit,
[10?]
non tam
vim multitudinemque hostium metuens quam ne
qua intestina fraus per occasionem oreretur clausasque
inter tumultum Achradinae atque Insulae inveniret
portas.
[11]
Marcellus ut moenia ingressus ex superiori.
bus locis urbem omnium ferme illa tempestate
[p. 436]
pulcherrimam subiectam oculis vidit, inlacrimasse7 dicitur partim gaudio tantae perpetratae rei, partim
vetusta gloria urbis.
[12]
atheniensium classes demersae
et duo ingentes exercitus cum duobus clarissimis
ducibus deleti occurrebant et tot bella cum Carthaginiensibus tanto cum discrimine gesta,
[13?]
tot tam
opulenti tyranni regesque, praeter ceteros Hiero
cum recentissimae memoriae rex, tum ante omnia
quae virtus ei fortunaque sua dederat beneficiis
in populum Romanum insignis.
[14]
ea cum universa
occurrerent animo subiretque cogitatio, iam illa
momento horae arsura omnia et ad cineres reditura,
priusquam signa Achradinam admoveret,
[15?]
praemittit
Syracusanos qui intra praesidia Romana, ut ante
dictum est, fuerant, ut adloquio leni pellicerent8 hostis ad dedendam urbem.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.