Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
13. cum Hannibal circa Tarentum, consules
[p. 388]
ambo in Samnio essent, sed circumsessuri Capuam1 viderentur, quod malum diuturnae obsidionis esse
solet, iam famem Campani sentiebant, quia sementem
facere prohibuerant eos Romani exercitus.
[2]
itaque
legatos ad Hannibalem miserunt orantes ut, priusquam consules in agros suos educerent legiones
viaeque omnes hostium praesidiis insiderentur,
frumentum ex propinquis locis convehi iuberet
Capuam.
[3]
Hannibal Hannonem ex Bruttiis cum
exercitu in Campaniam transire et dare operam ut
frumenti copia fieret Campanis iussit.
[4]
Hanno ex
Bruttiis profectus cum exercitu, vitabundus castra
hostium consulesque, qui in Samnio erant, cum
Benevento iam adpropinquaret, tria milia passuum
ab ipsa urbe loco edito castra posuit;
[5]
inde ex sociis
circa populis, quo aestate comportatum erat, devehi
frumentum in castra iussit praesidiis datis quae
commeatus eos prosequerentur.
[6]
Capuam inde nuntium misit qua die in castris ad accipiendum frumentum praesto essent omni undique genere vehiculorum
iumentorumque ex agris contracto.
[7]
id pro cetera
socordia neglegentiaque a Campanis actum: paulo
plus quadringenta vehicula missa et pauca praeterea
iumenta. ob id castigatis ab Hannone quod ne
fames quidem, quae mutas accenderet bestias, curam
eorum stimulare posset, alia prodicta dies ad frumentum maiore apparatu petendum.
[8]
ea omnia, sicut
acta erant, cum enuntiata Beneventanis essent,
[p. 390]
legatos decem extemplo ad consules—-circa Bovianum2 castra Romanorum erant—miserunt.
[9]
qui cum auditis quae ad Capuam agerentur inter se comparassent ut alter in Campaniam exercitum duceret, Fulvius,
cui ea provincia obvenerat, profectus nocte Beneventi moenia est ingressus.
[10]
ex propinquo cognoscit
Hannonem cum exercitus parte profectum frumentatum; per quaestorem Campanis datum frumentum; duo milia plaustrorum, inconditam inermemque aliam turbam advenisse; per tumultum ac
trepidationem omnia agi, castrorumque formam et
militarem ordinem inmixtis agrestibus et3 iis externis sublatum.
[11]
his satis compertis, consul militibus edicit, signa
tantum armaque in proximam noctem expedirent;
castra Punica oppugnanda esse.
[12]
quarta vigilia
profecti sarcinis omnibus impedimentisque Beneventi
relictis, paulo ante lucem cum ad castra pervenissent,
tantum pavoris iniecerunt ut, si in plano castra posita
essent, haud dubie primo impetu capi potuerint.
[13]
altitudo loci et munimenta defendere,4 quae nulla
ex parte adiri nisi arduo ac difficili ascensu poterant.
luce prima proelium ingens accensum est.
[14]
nec vallum modo tutantur Poeni, sed, ut quibus locus aequior
esset, deturbant nitentis per ardua hostes.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.