Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
33.
Hasdrubal postquam animadvertit exiguum Romanum exercitum in castris et spem omnem
in Celtiberorum auxiliis esse,
[2]
peritus omnis barbaricae
et praecipue omnium earum gentium, in quibus per
tot annos militabat,
[3]
perfidiae, facili linguae commercio,
cum utraque castra plena Hispanorum essent, per
occulta conloquia paciscitur magna mercede cum Celtiberorum principibus, ut copias inde abducant.
[4]
nec
atrox visum facinus; non enim ut in Romanos verterent
[p. 278]
arma agebatur, et merces, quanta vel pro bello
satis esset, dabatur, ne bellum gererent, et cum quies
ipsa, tum reditus domum fructusque videndi suos
suaque grata vulgo erant.
[5]
itaque non ducibus facilius
quam multitudini persuasum est. simul ne metus quidem ab Romanis erat, quippe tam paucis, si vi retinerent.
[6]
id quidem cavendum semper Romanis ducibus
erit, exemplaque haec vere pro documentis habenda,
ne ita externis credant auxiliis, ut non plus sui roboris
suarumque proprie virium in castris habeant.
[7]
signis
repente sublatis Celtiberi abeunt nihil aliud quaerentibus causam obtestantibusque, ut manerent, Romanis
respondentes quam domestico se avocari bello.
[8]
Scipio,
postquam socii nec precibus nec vi retineri poterant,
nec se aut parem sine illis hosti esse aut fratri rursus
coniungi vidit posse, nec ullum aliud salutare consilium in promptu esse,
[9]
retro quantum posset cedere
statuit, in id omni cura intentus, necubi hosti aequo;
se committeret loco, qui transgressus flumen prope vestigiis abeuntium insistebat.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.