Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
24.
iam mille armatorum muri ceperant partem, cum ceterae admotae
sunt copiae pluribusque scalis in murum evadebant
signo ab Hexapylo dato,
[2]
quo per ingentem solitudinem erat perventum, quia magna pars in turribus
epulati aut sopiti vino erant aut semigraves potabant
paucos tamen eorum inproviso oppresses in cubilibus
interfecerunt.
[3]
prope Hexapylon est portula; ea magna
vi refringi coepta et e muro ex composito tuba datum
[p. 267]
signum erat et iam undique non furtim, sed vi aperte
gerebatur res.
[4]
quippe ad Epipolas, frequentem custodiis
locum, perventum erat, terrendique magis hostes erant
quam fallendi, sicut territi sunt.
[5]
nam simulac tubarum est auditus cantus clamorque tenentium muros
partemque urbis, omnia teneri custodes rati alii per
murum fugere, alii salire de muro praecipitarique
turba paventium.
[6]
magna pars tamen ignara tanti
mali erat et gravatis omnibus vino somnoque et in
vastae magnitudinis urbe partium sensu non satis
pertinente in omnia.
[7]
sub lucem Hexapylo effracto
Marcellus omnibus copiis urbem ingressus excitavit
convertitque omnes ad arma capienda opemque, si
quam possent, iam captae prope urbi ferendam.
[8]
Epicydes ab Insula, quam ipsi Nason vocant, citato profectus agmine, haud dubius, quin paucos per neglegentiam custodum transgressos murum expulsurus
foret,
[9]
occurrentibus pavidis, tumultum augere eos
dictitans et maiora ac terribiliora vero adferre, postquam conspexit omnia circa Epipolas armis conpleta,
lacessito tantum hoste paucis missilibus retro in
Achradinam agmen convertit,
[10]
non tam vim multitudinemque hostium metuens, quam ne qua intestina
fraus per occasionem oreretur clausasque inter tumultum Achradinae atque Insulae inveniret portas.
[11]
Marcellus ut moenia ingressus ex superioribus locis urbem
omnium ferme illa tempestate pulcherrimam subiectam
oculis vidit, inlacrimasse dicitur partim gaudio tantae
perpetratae rei, partim vetusta gloria urbis.
[12]
Atheniensium classes demersae et duo ingentes exercitus
cum duobus clarissimis ducibus deleti occurrebant et
tot bella cum Carthaginiensibus tanto cum discrimine
gesta,
[13]
tot tam opulenti tyranni regesque, praeter
ceteros Hiero cum recentissimae memoriae rex, tum
ante omnia, quae virtus ei fortunaque sua dederat,
beneficiis in populum Romanum insignis.
[14]
ea cum
universa occurrerent animo subiretque cogitatio, iam
[p. 268]
illa momento horae arsura omnia et ad cineres reditura, priusquam signa Achradinam admoveret,
[15]
praemittit Syracusanos, qui intra praesidia Romana, ut
ante dictum est, fuerant, ut adloquio leni inpellerent
hostis ad dedendam urbem.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.