Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
17.
sunt
qui in agro Beneventano prope Calorem fluvium contendant a castris cum lictoribus ac tribus servis lavandi
causa progressum,
[2]
cum forte inter salicta innata ripis
laterent hostes, nudum atque inermem saxisque, quae
volvit amnis, propugnantem interfectum.
[3]
sunt qui haruspicum monitu quingentos passus a castris progressum,
uti loco puro ea quae ante dicta prodigia sunt procuraret, ab insidentibus forte locum duabus turmis
Numidarum circumventum scribant. adeo nec locus
nec ratio mortis in viro tam claro et insigni constat.
funeris quoque Gracchi varia est fama.
[4]
alii in castris
Romanis sepultum ab suis, alii ab Hannibale—et
ea vulgatior fama est—tradunt in vestibulo Punicorum castrorum rogum extructum esse,
[5]
armatum exercitum decucurrisse cum tripudiis Hispanorum motibusque armorum et corporum suae cuique genti adsuetis,
ipso Hannibale omni rerum verborumque honore exequias
[p. 259]
celebrante. haec tradunt, qui in Lucanis rei
gestae auctores sunt.
[6]
si illis, qui ad Calorem fluvium
interfectum memorant, credere velis, capitis tantum
Gracchi hostes potiti sunt;
[7]
eo delato ad Hannibalem,
missus ab eo confestim Carthalo, qui in castra Romana ad Cn. Cornelium quaestorem deferret. is funus
imperatoris in castris celebrantibus cum exercitu Beneventanis fecit.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.