Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
11.
postero die ad oppugnandam arcem ducit;
quam cum et a maria, quo in paeneinsulae modum pars
maior circumluitur, praealtis rupibus et ab ipsa urbe
muro et fossa ingenti saeptam videret eoque nec vi
nec operibus expugnabilem esse,
[2]
ne aut se ipsum cura
tuendi Tarentinos a maioribus rebus moraretur, aut
in relictos sine valido praesidio Tarentinos impetus
ex arce, cum vellent, Romani facerent, vallo urbem
ab arce intersaepire statuit non sine illa etiam spe,
[3]
cum prohibentibus opus Romanis manum posse conseri et, si ferocius procucurrissent, magna caede ita
attenuari praesidii vires, ut facile per se ipsi Tarentini urbem ab iis tueri possent.
[4]
ubi coeptum opus est,
patefacta repente porta impetum in munientis fecerunt
Romani pellique se statio passa est, quae pro opere
erat, ut successu cresceret audacia pluresque et longius
pulsos persequerentur.
[5]
tum signo dato coorti undique
Poeni sunt, quos instructos ad hoc Hannibal tenuerat.
nec sustinuere impetum Romani, sed ab effusa fuga
loci angustiae eos impeditaque alia opere iam coepto,
alia apparatu operis morabantur.
[6]
plurimi in fossam
praecipitavere, occisique sunt plures in fuga quam in
pugna.
[7]
inde opus nullo prohibente fieri coeptum: fossa
ingens ducta, et vallum intra eam erigitur; modicoque
post intervallo murum etiam eadem regione addere
parat, ut vel sine praesidio tueri se adversus Romanos possent.
[8]
reliquit tamen modicum praesidium, simul
ut in perficiendo muro adiuvaret. ipse profectus cum
ceteris copiis ad Galaesum flumen—quinque milia
ab urbe abest—posuit castra.
[9]
ex his stativis regressus
[p. 249]
ad inspiciendum, quod opus aliquantum opinione eius
celerius creverat, spem cepit etiam arcem expugnari
posse. et est non altitudine, ut cetera, tuta, sed loco
plano posita et ab urbe muro tantum ac fossa divisa.
cum iam machinationum omni genere
[10]
et operibus oppugnaretur, missum a Metaponto praesidium Romanis
fecit animum, ut nocte ex inproviso opera hostium
invaderent. alia disiecerunt, alia igni corruperunt. isque finis Hannibali fuit ea parte arcem oppugnandi.
[11]
reliqua erat in obsidione spes nec ea satis efficax,
quia arcem tenentes, quae in paeneinsula posita imminet faucibus portus, mare liberum habebant, urbs
contra exclusa maritimis commeatibus propiusque inopiam erant obsidentes quam obsessi.
[12]
Hannibal convocatis principibus Tarentinis omnes praesentis difficultates exposuit: neque arcis tam munitae expugnandae
cernere viam neque in obsidione quicquam habere spei,
donec mari hostes potiantur.
[13]
quod si naves sint, quibus
commeatus invehi prohibeat, extemplo aut arce cessuros aut dedituros se hostis.
[14]
adsentiebantur Tarentini;
ceterum ei, qui consilium adferret, opem quoque in
eam rem adferendam censebant esse.
[15]
Punicas enim
naves ex Sicilia accitas id posse facere; suas, quae
sinu exiguo intus inclusae essent, cum claustra portus
hostis haberet, quem ad modum inde in apertum mare
evasuras? "
[16]
evadent" inquit Hannibal; "multa, quae
inpedita natura sunt, consilio expediuntur. urbem in
campo sitam habetis. planae et satis latae viae patent
in omnis partis.
[17]
via, quae e portu per mediam urbem
ad mare transmissa est, plaustris transveham naves
haud magna mole. et mare nostrum erit, quo nunc
hostes potiuntur; et illinc mari, hinc terra circumsedebimus arcem, immo brevi aut relictam ab hostibus aut
cum ipsis hostibus capiemus."
[18]
haec oratio non spem
modo effectus sed ingentem etiam ducis admirationem
fecit. contracta extemplo undique plaustra iunctaque
inter se, et machinae ad subducendas naves admotae
[p. 250]
munitumque iter, quo faciliora plaustra minorque moles
in transitu esset.
[19]
iumenta inde et homines contracti,
et opus inpigre coeptum; paucosque post dies classis
instructa ac parata circumvehitur arcem et ante os —
ipsum portus ancoras iacit.
[20]
hunc statum rerum Han.
nibal Tarenti relinquit regressus ipse in hiberna. ceterum defectio Tarentinorum utrum priore anno an hoc
facta sit, in diversum auctores trahunt. plures propioresque aetate memoriae rerum hoc anno factam
tradunt.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.