Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
39. ab hac adhortatione dimissi corpora
curant. postero die alii aliis locis ad obsidenda
itinera claudendosque oppositi1 exitus; pars maxima super theatrum circaque, adsueti et ante
spectaculo contionum, consistunt.
[2]
productus ad
populum a magistratibus praefectus Romanus cum
consulis de ea re ius ac potestatem esse, non suam,
et pleraque eadem quae pridie dixisset,
[3?]
et primo
sensim ac pauci, mox plures2 reddere claves, dein iam una voce id omnes iuberent cunctantique et differenti
ferociter minitarentur nec viderentur ultra vim
ultimam dilaturi, tum praefectus toga signum, ut
convenerat,
[4]
dedit, militesque intenti dudum ac
parati alii superne in aversam contionem clamore
sublato decurrunt, alii ad exitus theatri conferti
obsistunt.
[5]
caeduntur Hennenses cavea inclusi coacervanturque non caede solum sed etiam fuga,
cum super aliorum alii capita ruerent, et3 integri4 sauciis,5 vivi mortuis incidentes cumularentur.
[6]
inde passim discurritur et urbis captae modo fugaque et caedes omnia tenet nihilo remissiore militum ira quod [p. 300]
turbam inermem caedebant quam si periculum par et
ardor certaminis eos inritaret.
[7]
ita Henna aut malo
aut necessario facinore retenta.
Marcellus nec factum inprobavit et praedam Hennensium militibus concessit, ratus timore deterritos
proditionibus praesidiorum Siculos.
[8]
atque ea clades,
ut urbis in media Sicilia sitae claraeque vel ob insignem munimento naturali locum vel ob sacrata omnia vestigiis raptae quondam Proserpinae, prope uno
die omnem Siciliam pervasit;
[9]
et quia caede infanda
rebantur non hominum tantum sed etiam deorum
sedem violatam esse, tum vero etiam qui6 ante dubii fuerant defecere ad Poenos.
[10]
Hippocrates inde
Murgantiam, Himilco Agrigentum sese recepit, cum
acciti a proditoribus nequiquam ad Hennam exercitum
admovissent.
[11]
Marcellus retro in Leontinos redit
frumentoque et commeatibus aliis in castra convectis,
praesidio modico ibi relicto ad Syracusas obsidendas
venit.
[12]
inde Appio Claudio Romam ad consulatum
petendum misso T. Quinctium Crispinum in eius
locum classi castrisque praeficit veteribus;
[13]
ipse
hibernacula quinque milia passuum ab Hexapylo—
Leonta vocant locum—communiit aedificavitque.
haec in Sicilia usque ad principium hiemis gesta.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.