Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
33. haec nuntiata cum essent Romanis, ex
Leontinis mota sunt extemplo castra ad Syracusas.
[p. 280]
[2]
et ab Appio legati per portum missi forte in1 quinqueremi erant. praemissa quadriremis cum intrasset
fauces portus, capitur;
[3]
legati aegre effugerunt. et
iam non modo pacis sed ne belli quidem iura relicta
erant, cum Romanus exercitus ad Olympium-Iovis
id templum est—mille et quingentos passus ab urbe
castra posuit.
[4]
inde quoque legatos praemitti placuit; quibus, ne intrarent urbem, extra portam
Hippocrates atque Epicydes obviam cum suis processerunt.
[5]
Romanus orator non bellum se Syracusanis sed opem auxiliumque adferre ait, et eis qui
ex media caede elapsi perfugerint ad se, et eis qui
metu oppressi foediorem non exilio solum sed etiam
morte servitutem patiantur;
[6]
nec caedem nefandam
sociorum inultam Romanos passuros. itaque, si eis
qui ad se perfugerint tutus in patriam reditus pateat,2 caedis auctores dedantur, et libertas legesque Syracusanis restituantur, nihil armis opus esse; si ea non fiant, quicumque in mora sit bello persecuturos.
[7]
ad ea Epicydes, si qua ad se mandata
haberent, responsum eis ait se daturos fuisse; cum
in eorum ad quos venerint manu res Syracusana esset,
tum reverterentur.
[8]
si bello lacesserent, ipsa re
intellecturos nequaquam idem esse Syracusas ac
[p. 282]
Leontinos oppugnare. ita legatis relictis portas
clausit.3
[9]
inde terra marique simul coeptae oppugnari Syracusae, terra ab Hexapylo, mari ab Achradina, cuius
murus fluctu adluitur. et quia, sicut Leontinos
terrore ac primo impetu ceperant, non diffidebant
vastam disiectamque spatio urbem parte aliqua se
invasuros,omnem apparatum oppugnandarum urbium
muris admoverunt.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.