Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
25.
is,
tamquam reos ageret, ab ante acta vita orsus, quaecumque post Hieronis mortem sceleste atque impie
facta essent, Adranodorum ac Themistum arguit fecisse.
[2]
quid enim sua sponte fecisse Hieronymum quid puerum ac vixdum pubescentem facere potuisse? tutores
ac magistros eius sub aliena invidia regnasse; itaque
aut ante Hieronymum aut certe cum Hieronymo perire
eos debuisse.
[3]
at illos debitos iam morti destinatosque
alia nova scelera post mortem tyranni molitos, palam
primo, cum clausis Adranodorus Insulae portis hereditatem regni creverit et, quae procurator tenuerat,
pro domino possederit;
[4]
proditus deinde ab eis, qui in
Insula erant, circumsessus ab universa civitate, quae
Achradinam tenuerit, nequiquam palam atque aperte
petitum regnum clam et dolo adfectare conatus sit
et ne beneficio quidem atque honore potuerit vinci,
[5]
cum
inter liberatores patriae insidiator ipse libertatis creatus
esset praetor.
[6]
sed animos eis regios regias coniuges
fecisse, alteri Hieronis alteri Gelonis filias nuptas.
[7]
sub
hanc vocem ex omnibus partibus contionis clamor oritur
[p. 209]
nullam earum vivere debere nec quemquam superesse
tyrannorum stirpis.
[8]
ea natura multitudinis est: aut
servit humiliter aut superbe dominatur; libertatem,
quae media est, nec sibi parare modice nec habere
sciunt.
[9]
et non ferme desunt irarum indulgentes ministri,
qui avidos atque intemperantes suppliciorum animos
ad sanguinem et caedes inritent;
[10]
sicut tum extemplo
praetores rogationem promulgarunt, acceptaque paene
prius quam promulgata est, ut omnes regiae stirpis
interficerentur.
[11]
missique a praetoribus Damaratam
Hieronis et Harmoniam Gelonis filiam, coniuges Adranodori et Themisti, interfecerunt.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.