Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
22.
luce prima populus omnis, armatus inermisque, in Achradinam ad curiam convenit. ibi pro Concordiae ara, quae in eo sita loco erat, ex principibus
unus nomine Polyaenus contionem et liberam et mod
ratam habuit.
[2]
servitutis formidines indignitatesque homines expertos adversus notum malum inritatos esse
discordia civilis quas inportet clades, audisse magis
[p. 205]
patribus Syracusanos quam ipsos vidisse.
[3]
arma quod
inpigre ceperint, laudare, magis laudaturum, si non
utantur nisi ultima necessitate coacti.
[4]
in praesentia
legatos ad Adranodorum mitti placere, qui denuntient,
ut in potestate senatus ac populi sit, portas Insulae
aperiat, tradat praesidium.
[5]
si tutelam alieni regni suum
regnum velit facere, eundem se censere multo acrius
ab Adranodoro quam ab Hieronymo repeti libertatem.
ab hac contione legati missi sunt.
[6]
senatus inde haberi
coeptus est, quod sicut regnante Hierone manserat
publicum consilium, ita post mortem eius ante eam
diem nulla de re neque convocati neque consulti fuerant.
[7]
ut ventum ad Adranodorum est ipsum quidem movebat
et civium consensus et cum aliae occupatae urbis partes,
tum pars Insulae vel munitissima prodita atque alienata.
[8]
sed evocatum eum ab legatis Damarata uxor,
filia Hieronis, inflata adhuc regiis animis ac muliebri
spiritu, admonet saepe usurpatae Dionysi tyranni vocis,
qua pedibus tractum,
[9]
non insidentem equo relinquere
tyrannidem dixerit debere. facile esse momento, quo
quis velit, cedere possessione magnae fortunae, facere
et parare eam difficile atque arduum esse.
[10]
spatium
sumeret ad consultandum ab legatis; eo uteretur ad
arcessendos ex Leontinis milites, quibus si pecuniam
regiam pollicitus esset, omnia in potestate eius futura.
[11]
haec muliebria consilia Adranodorus neque tota aspernatus est neque extemplo accepit, tutiorem ad opes
adfectandas ratus esse viam, si in praesentia tempori
cessisset.
[12]
itaque legatos renuntiare iussit futurum se
in senatus ac populi potestate. postero die luce prima
patefactis Insulae portis in forum Achradinae venit.
[13]
ibi in aram Concordiae ex qua pridie Polyaenus contionatus erat, escendit orationemque eam orsus est,
qua primum cunctationis suae veniam petivit:
[14]
se enim
clausas habuisse portas non separantem suas res a
publicis, sed strictis semel gladiis timentem, qui finis
caedibus esset futurus, utrum, quod satis libertati foret,
[p. 206]
contenti nece tyranni essent, an, quicumque aut propinquitate aut adfinitate aut aliquis ministeriis regiam
contigissent, alienae culpae rei trucidarentur.
[15]
postquam
animadverterit eos, qui liberassent patriam, servare
etiam liberatam velle atque undique consuli in medium,
non dubitasse, quin et corpus suum et cetera omnia,
,quae suae fidei tutelaeque essent, quoniam eum, qui
mandasset, suus furor absumpsisset, patriae restitueret.
[16]
conversus deinde ad interfectores tyranni ac nomine
appellans Theodotum ac Sosin "facinus" inquit "memorabile fecistis;
[17]
sed mihi credite, incohata vestra
gloria, nondum perfecta est, periculumque ingens manet, nisi paci et concordiae consulitis, ne libera efferatur
res publica."
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.