previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

3. urbs Croto murum in circuitu patentem duodecim milia passuum habuit ante Pyrrhi in Italiam aduentum; [2] post uastitatem eo bello factam uix pars dimidia habitabatur; flumen, quod medio oppido fluxerat, extra frequentia tectis loca praeterfluebat, <erat> et arx procul eis quae habitabantur. [3] sex milia aberat in<de> [urbe nobili] templum, ipsa urbe [erat] nobilius, Laciniae Iunonis, sanctum omnibus circa populis; [4] lucus ibi frequenti silua et proceris abietis arboribus saeptus laeta in medio pascua habuit, ubi omnis generis sacrum deae pecus pascebatur sine ullo pastore, [5] [p. 24005] separatimque greges sui cuiusque generis nocte remeabant ad stabula, nunquam insidiis ferarum, non fraude uiolati hominum. [6] magni igitur fructus ex eo pecore capti columnaque inde aurea solida facta et sacrata est; inclitumque templum diuitiis etiam, non tantum sanctitate fuit. [7] ac miracula aliqua adfinguntur ut plerumque tam insignibus locis: fama est aram esse in uestibulo templi cuius cinerem nullo unquam moueri uento. [8] sed arx Crotonis, una parte imminens mari, altera uergente in agrum, situ tantum naturali quondam munita, postea et muro cincta est qua per auersas rupes ab Dionysio Siciliae tyranno per dolum fuerat capta. [9] ea tum arce satis ut uidebatur tuta Crotoniatum optimates tenebant se circumsedente cum Bruttiis eos etiam plebe sua. [10] postremo Bruttii, cum suis uiribus inexpugnabilem uiderent arcem, coacti necessitate Hannonis auxilium implorant. [11] is condicionibus ad deditionem compellere Crotoniates conatus ut coloniam Bruttiorum eo deduci antiquamque frequentiam recipere uastam ac desertam bellis urbem paterentur, omnium neminem praeter Aristomachum mouit. [12] [p. 24006]morituros se adfirmabant citius quam immixti Bruttiis in alienos ritus mores legesque ac mox linguam etiam uerterentur. [13] Aristomachus unus, quando nec suadendo ad deditionem satis ualebat nec, sicut urbem prodiderat, locum prodendae arcis inueniebat, transfugit ad Hannonem. [14] Locrenses breui post legati, cum permissu Hannonis arcem intrassent, persuadent ut traduci se in Locros paterentur nec ultima experiri uellent; [15] iam hoc ut sibi liceret impetrauerant et ab Hannibale missis ad is ipsum legatis. ita Crotone excessum est deductique Crotoniatae ad mare naues conscendunt; Locros omnis multitudo abeunt. [16] in Apulia ne hiemps quidem quieta inter Romanos atque Hannibalem erat. Luceriae Sempronius consul, Hannibal haud procul Arpis hibernabat. [17] inter eos leuia proelia ex occasione aut opportunitate huius aut illius partis oriebantur meliorque eis Romanus et in dies cautior tutiorque ab insidiis fiebat.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (English, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1940)
load focus Summary (Latin, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1940)
load focus Latin (Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1940)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., Cyrus Evans, 1849)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1940)
hide References (59 total)
  • Commentary references to this page (21):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.25
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.29
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.18
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.34
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.25
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.31
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.45
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.9
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.31
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.51
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 36.22
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.54
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.17
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.34
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.4
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.52
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 41.16
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.20
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.28
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.29
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.30
  • Cross-references to this page (22):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Loca
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Luceria
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Lucus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Miracula
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Templum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Ara
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Aristomachus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Arpi
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Croton
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Crotonienses
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Dionysius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Iuno
    • The Princeton Encyclopedia of Classical Sites, KROTON (Crotone) Calabria, Italy.
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), CENSOR
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), VECTIGA´LIA TEMPLO´RUM
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), ARPI
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), CROTON or CROTONA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), LACI´NIUM
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), LUCE´RIA
    • Smith's Bio, Aristo'machus
    • Smith's Bio, Hanno
    • Smith's Bio, Laci'nia
  • Cross-references in general dictionaries to this page (16):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: