Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
18.
nec minore animo res Romana domi quam militiae gerebatur.
[2]
censores, uacui ab operum locandorum cura propter inopiam aerarii, ad mores hominum regendos animum aduerterunt castigandaque uitia quae, uelut diutinis morbis aegra corpora ex sese gignunt, eo enata bello erant.
[3]
[p. 24028]primum eos citauerunt qui post Cannensem <cladem a re publica defecisse> dicebantur. princeps eorum M. Caecilius Metellus quaestor tum forte erat.
[4]
iusso deinde eo ceterisque eiusdem noxae reis causam dicere cum purgari nequissent, pronuntiarunt uerba orationemque eos aduersus rem publicam habuisse, quo coniuratio deserendae Italiae causa fieret.
[5]
secundum eos citati nimis callidi exsoluendi iuris iurandi interpretes, qui captiuorum ex itinere regressi clam in castra Hannibalis solutum quod iurauerant redituros rebantur.
[6]
his superioribusque illis equi adempti qui publicum equum habebant, tribuque moti aerarii omnes facti.
[7]
neque senatu modo aut equestri ordine regendo cura se censorum tenuit. nomina omnium ex iuniorum tabulis excerpserunt qui quadriennio non militassent, quibus neque uacatio iusta militiae neque morbus causa fuisset.
[8]
et ea supra duo milia nominum in aerarios relata tribuque omnes moti;
[9]
additumque tam truci censoriae notae triste senatus consultum, ut ei omnes quos censores notassent pedibus mererent mitterenturque in Siciliam ad Cannensis exercitus reliquias, cui militum generi non prius quam pulsus Italia hostis esset finitum stipendiorum tempus erat.
[10]
[p. 24029] cum censores ob inopiam aerarii se iam locationibus abstinerent aedium sacrarum tuendarum curuliumque equorum praebendorum ac similium his rerum, conuenere ad eos frequentes qui hastae huius generis adsueuerant hortarique censores ut omnia perinde agerent locarent ac si pecunia in aerario esset:
[11]
neminem nisi bello confecto pecuniam ab aerario petiturum esse.
[12]
conuenere deinde domini eorum quos Ti. Sempronius ad Beneuentum manu emiserat arcessitosque se ab triumuiris mensariis esse dixerunt ut pretia seruorum acciperent; ceterum non antequam bello confecto accepturos esse.
[13]
cum haec inclinatio animorum plebis ad sustinendam inopiam aerarii fieret, pecuniae quoque pupillares primo, deinde uiduarum coeptae conferri, nusquam eas tutius sanctiusque deponere credentibus qui deferebant quam in publica fide;
[14]
inde si quid emptum paratumque pupillis ac uiduis foret, a quaestore perscribebatur.
[15]
manauit ea priuatorum benignitas ex urbe etiam in castra, ut non eques, non centurio stipendium acciperet, mercennariumque increpantes uocarent qui accepisset.