Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
44. ad ea Herennius Bassus respondit multos
annos iam inter Romanum Nolanumque populum
amicitiam esse, cuius neutros ad eam diem paenitere,
et sibi, si cum fortuna mutanda fides fuerit, sero
iam esse mutare.
[2]
An dedituris se Hannibali fuisse
accersendum Romanorum praesidium? cum iis qui
ad sese tuendos venissent omnia sibi et esse consociata et ad ultimum fore.
[3]
hoc conloquium abstulit spem Hannibali per proditionem recipiendae Nolae. itaque corona oppidum
circumdedit, ut simul ab omni parte moenia adgrederetur.
[4]
quem ut successisse muris Marcellus vidit,
instructa intra portam acie cum magno tumultu
erupit. aliquot primo impetu perculsi caesique
sunt; dein concursu ad pugnantis facto aequatisque
viribus atrox esse coepit pugna, memorabilisque
inter paucas fuisset, ni ingentibus procellis effusus
imber diremisset pugnantis.
[5]
eo die commisso
modico certamine atque inritatis animis in urbem
Romani, Poeni in castra receperunt sese; nam1 [p. 152]
Poenorum prima eruptione perculsi ceciderunt haud2 plus quam triginta,3 Romani quinquaginta.4
[6]
imber5 continens per noctem totam usque ad horam tertiam diei insequentis tenuit. itaque, quamquam utraque pars avidi certaminis erant, eo die tenuerunt sese tamen munimentis.
tertio die Hannibal partem copiarum praedatum
in agrum Nolanum misit.
[7]
quod ubi animadvertit
Marcellus, extemplo in aciem copias eduxit; neque
Hannibal detractavit. mille fere passuum inter
urbem erant castraque; eo spatio—et sunt omnia
campi circa Nolam—concurrerunt.
[8]
clamor ex parte
utraque sublatus proximos ex cohortibus iis quae in
agros praedatum exierant ad proelium iam commissum revocavit.
[9]
et Nolani aciem Romanam
auxerunt, quos conlaudatos Marcellus in subsidiis
stare et saucios ex acie efferre iussit, pugna abstinere,
ni ab se signum accepissent.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.