Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
2. inde Capuam flectit iter luxuriantem longa
felicitate atque indulgentia fortunae, maxime tamen
inter corrupta omnia licentia plebis sine modo libertatem exercentis.
[2]
senatum et sibi et plebi obnoxium
Pacuvius Calavius fecerat, nobilis idem ac popularis
homo, ceterum malis artibus nanctus opes.
[3]
is cum
eo forte anno quo res male gesta ad Trasumennum est
in summo magistratu esset, iam diu infestam senatui
plebem ratus per occasionem novandi res magnum
ausuram facinus ut, si in ea loca Hannibal cum victore exercitu venisset, trucidato senatu traderet
[p. 6]
Capuam Poenis,
[4]
inprobus homo sed non ad extremum1 perditus, cum mallet incolumi quam eversa re
publica dominari, nullam autem incolumem esse
orbatam publico consilio crederet, rationem iniit
qua et senatum servaret et obnoxium sibi ac plebi
faceret.
[5]
vocato senatu cum sibi defectionis ab
Romanis consilium placiturum nullo modo, nisi
necessarium fuisset,
[6?]
praefatus esset, quippe qui
liberos ex Appii Claudii filia haberet filiamque
Romam nuptum M. Livio dedisset;
[7]
ceterum maiorem
multo rem magisque timendam instare; non enim
per defectionem ad tollendum ex civitate senatum
plebem spectare, sed per caedem senatus vacuam
rem publicam tradere Hannibali ac Poenis velle;
[8]
eo se periculo posse liberare eos, si permittant sibi
et certaminum in re publica obliti credant,—cum
omnes victi metu permitterent,
[9?]
“claudam” inquit
“in curia vos et, tamquam et ipse cogitati facinoris
particeps, adprobando consilia quibus nequiquam
adversarer, viam saluti vestrae inveniam. in hoc
, fidem, quam voltis ipsi, accipite.”
[10]
fide data
egressus claudi curiam iubet, praesidiumque in
vestibulo relinquit, ne quis adire curiam iniussu suo
neve inde egredi possit.
1 A.U.C. 538
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.