previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

28. eae litterae quamquam primo admodum moverunt senatum, tamen, quia Italiae cura prior potiorque erat, nihil de Hasdrubale neque de copiis eius mutatum est; [2] Himilco cum exercitu iusto et aucta classe ad retinendam terra marique ac tuendam Hispaniam est missus. [3] qui ut pedestris navalisque copias traiecit, castris communitis navibusque subductis et vallo circumdatis, cum equitibus delectis ipse, quantum maxime adcelerare poterat, [p. 94] per dubios infestosque populos iuxta intentus ad1 Hasdrubalem pervenit. [4] cum decreta senatus mandataque exposuisset atque edoctus esset2 ipse in vicem quem ad modum tractandum bellum in Hispania foret, retro in sua castra redit3 nulla re quam celeritate tutior, quod undique abierat antequam consentirent. [5] Hasdrubal priusquam moveret castra pecunias imperat populis omnibus suae dicionis, satis gnarus Hannibalem transitus quosdam [6?] pretio mercatum nec auxilia Gallica aliter quam conducta habuisse; inopem tantum iter ingressum vix penetraturum ad Alpis fuisse. pecuniis igitur raptim exactis ad Hiberum descendit.

[7] decreta Carthaginiensium et Hasdrubalis iter ubi ad Romanos sunt perlata, omnibus omissis rebus ambo duces iunctis copiis ire obviam coeptis atque obsistere parant, [8?] rati, si Hannibali, vix per se ipsi tolerando Italiae hosti, Hasdrubal dux atque Hispaniensis exercitus esset iunctus, illum finem Romani imperii fore. [9] his anxii curis ad Hiberum contrahunt copias, et transito amne cum diu consultassent utrum castra castris conferrent an satis4 haberent sociis Carthaginiensium oppugnandis morari ab itinere proposito hostem, [10?] urbem a propinquo flumine Hiberam appellatam, opulentissimam ea tempestate regionis eius, oppugnare parant. [11] quod ubi sensit Hasdrubal, pro ope ferenda sociis pergit ire ipse ad urbem deditam nuper in fidem Romanorum [p. 96] oppugnandam. [12] ita iam coepta obsidio omissa ab5 Romanis est et in ipsum Hasdrubalem versum bellum.

1 A.U.C. 538

2 edoctus esset A.y valla: edocuisset P2?(1): -uisse P.

3 redit P: rediit P3(1).

4 an satis A.y valla: antis PR: an iis C: tantis (14).

5 A.U.C. 538

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Summary (Latin, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1940)
load focus Summary (English, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1940)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1940)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., Cyrus Evans, 1849)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Charles Flamstead Walters, 1929)
hide References (18 total)
  • Commentary references to this page (6):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.3
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 36.7
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.8
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.20
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.18
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.41
  • Cross-references to this page (4):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Veientanas
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Ibera
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), IBE´RA
    • Smith's Bio, Himilco
  • Cross-references in general dictionaries to this page (8):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: