Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
22. cum cetera quae continuis cladibus fortuna
minuerat, quantum consiliis humanis adsequi poterant,
[2]
patres explessent, tandem se quoque et
solitudinem curiae paucitatemque convenientium ad
publicum consilium respexerunt.
[3]
neque enim post
L. Aemilium et C. Flaminium censores senatus lectus
fuerat, cum tantum senatorum adversae pugnae, ad
[p. 74]
hoc sui quemque casus per quinquennium1 absumpsissent.
[4]
cum de ea re M. Aemilius praetor, dictatore
post Casilinum amissum profecto iam2 ad exercitum, exposcentibus cunctis rettulisset, tum Sp. Carvilius, cum longa oratione non patrum3 solum inopiam sed paucitatem etiam civium ex quibus in patres legerentur conquestus esset,
[5?]
explendi senatus causa et iungendi artius Latini nominis cum populo Romano
magnopere se suadere dixit ut ex singulis populis
Latinorum binis senatoribus, quibus4 patres Romani censuissent, civitas daretur atque inde in5 demortuorum locum in senatum legerentur.
[6]
eam sententiam haud aequioribus animis quam ipsorum quondam postulatum Latinorum patres audierunt;
[7]
et cum fremitus indignantium tota curia esset, et praecipue T. Manlius esse etiam nunc eius stirpis virum diceret ex qua quondam in Capitolio consul minatus esset quem Latinum in curia vidisset eum sua manu se interfecturum,
[8?]
Q. Fabius Maximus numquam rei ullius alieniore tempore mentionem factam in senatu
dicit quam inter tam suspensos sociorum animos
incertamque fidem id iactum quod insuper sollicitaret eos.
[9]
eam unius hominis temerariam vocem
silentio omnium exstinguendam esse et, si quid
umquam arcani sanctive ad silendum in curia fuerit,
[p. 76]
id omnium maxime tegendum, occulendum,6 obliviscendum, pro non dicto7 habendum esse. ita eius rei oppressa mentio est.
[10]
dictatorem, qui censor ante fuisset vetustissimusque ex iis qui viverent censoriis esset, creari
placuit qui senatum legeret, accirique C. Terentium
consulem ad dictatorem dicendum iusserunt.
[11]
qui ex
Apulia relicto ibi praesidio cum magnis itineribus
Romam redisset, nocte proxima, ut mos erat, M.
Fabium Buteonem ex senatus consulto sine magistro
equitum dictatorem in sex menses dixit.
1 A.U.C. 538
2 iam A.yvalla: tam P(1): tandem luchs: om. xCx.
3 patrum H. J. Müller (this order): senatus x: senatorum Weissenborn: eam harant: om. P(1).
4 quibus J. H. Voss: quos A.y: si x: om. P(1).
5 inde in x Frigell: in P(1): ei in Madvig.
6 A.U.C. 538
7 non dicto M7A: dicto P(11): indicto alschefski.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.