Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
7.
legati ad Hannibalem venerunt pacemque
cum eo condicionibus his fecerunt, ne quis imperator
magistratusve Poenorum ius ullum in civem Campanum
haberet, neve civis Campanus invitus militaret munusve
faceret;
[2]
ut suae leges, sui magistratus Capuae essent;
ut trecentos ex Romanis captivis Poenus daret Campanis, quos ipsi elegissent, cum quibus equitum Campanorum, qui in Sicilia stipendia facerent, permutatio
fieret.
[3]
haec pacta; illa insuper, quam quae pacta erant,
facinora Campani ediderunt: nam praefectos socium
civisque Romanos alios, partim aliquo militiae munere
occupatos partim privatis negotiis inplicitos, plebs
repente omnis conprehensos velut custodiae causa balneis includi iussit, ubi fervore atque aestu anima interclusa foedum in modum expirarunt.
ea ne fierent neu legatio mitteretur ad Poenum,
[4]
summa ope Decius Magius, vir, cui ad summam
[p. 132]
auctoritatem nihil praeter sanam civium mentem defuit,
restiterat.
[5]
ut vero praesidium mitti ab Hannibale
audivit, Pyrrhi superbam dominationem miserabilemque Tarentinorum servitutem exempla referens, primo,
ne reciperetur praesidium,
[6]
palam vociferatus est, deinde,
ut receptum aut eiceretur aut, si malum facinus, quod
a vetustissimis sociis consanguineisque defecissent, forti
ac memorabili facinore purgare vellent, ut interfecto
Punico praesidio restituerent Romanis se.
[7]
haec —
nec enim occulta agebantur—cum relata Hannibali
essent, primo misit, qui vocarent Magium ad sese in
castra; deinde, cum is ferociter negasset se iturum,
nec enim Hannibali ius esse in civem Campanum, concitatus ira Poenus conprehendi hominem vinctumque
adtrahi ad sese iussit.
[8]
veritus deinde, ne quid inter
vim tumultus atque ex concitatione animorum inconsulti certaminis oreretur, ipse, praemisso nuntio ad
Marium Blossium praetorem Campanum postero die
se Capuae futurum, proficiscitur e castris cum modico
praesidio.
[9]
Marius contione advocata edicit, ut frequentes cum coniugibus ac liberis obviam irent Hannibali.
ab universis id non oboedienter modo sed enixe, favore
etiam volgi et studio visendi tot iam victoriis clarum
imperatorem, factum est.
[10]
Decius Magius nec obviam
egressus est nec, quo timorem aliquem ex conscientia
significare posset, privato se tenuit: in foro cum filio
clientibusque paucis otiose inambulavit trepidante tota
civitate ad excipiendum Poenum visendumque.
[11]
Hannibal
ingressus urbem senatum extemplo postulat, precantibusque inde primoribus Campanorum, ne quid eo die
seriae rei gereret diemque et ipse adventu suo festum
laetus ac libens celebraret, quamquam praeceps ingenio
in iram erat,
[12]
tamen, ne quid in principio negaret,
visenda urbe magnam partem diei consumpsit.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.