Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
45.
proelium erat anceps: summa vi
et duces hortabantur et milites pugnabant. Marcellus
victis ante diem tertium, fugatis ante paucos dies
a Cumis, pulsis priore anno ab Nola ab eodem se
duce, milite alio, instare iubet.
[2]
non omnis esse in
acie; praedantis vagari in agris; et qui pugnent, marcere
Campana luxuria, vino et scortis omnibusque lustris
per totam hiemem confectos.
[3]
abisse illam vim vigoremque, dilapsa esse robora corporum animorumque, quibus
Pyrenaei Alpiumque superata sint iuga. reliquias illorum virorum vix arma membraque sustinentis pugnare.
Capuam Hannibali Cannas fuisse.
[4]
ibi virtutem bellicam, ibi militarem disciplinam, ibi praeteriti temporis
famam, ibi spem futuri extinctam.
[5]
cum haec exprobrando hosti Marcellus suorum militum animos erigeret,
Hannibal multo gravioribus probris increpabat:
[6]
arma
signaque eadem se noscere, quae ad Trebiam Trasumennumque, postremo ad Cannas viderit habueritque;
militem alium profecto se in hiberna Capuam duxisse,
alium inde eduxisse. '
[7]
legatumne Romanum et legionis
unius atque alae magno certamine vix toleratis pugnam,
quos binae acies consulares numquam sustinuerunt?
[8]
Marcellus tirone milite ac Nolanis subsidiis inultus
nos iam iterum lacessit? ubi ille miles meus est, qui
derepto ex equo C. Flaminio consuli caput abstulit?
ubi, qui L. Paulum ad Cannas occidit?
[9]
ferrum nunc
hebet? an dextrae torpent? an quid prodigii est
aliud? qui pauci plures vincere soliti estie, nunc
paucis plures vix restatis? Romam vos expugnaturos,
si quis duceret, fortes lingua iactabatis;
[10]
en in minore
re experiri vim virtutemque volo: expugnate Nolam,
campestrem urbem, non flumine, non mari saeptam.
hinc vos ex tam opulenta urbe praeda spoliisque
onustos vel ducam, quo voletis, vel sequar.'
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.