Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
11.
dum haec geruntur, Q. Fabius Pictor legatus
a Delphis Romam rediit responsumque ex scripto recitavit. divi divaeque in eo erant, quibus quoque modo
supplicaretur;
[2]
tum 'si ita faxitis, Romani, vestrae res
meliores facilioresque erunt, magisque ex sententia res
publica vestra vobis procedet, victoriaque duelli populi
Romani erit.
[3]
Pythio Apollini re publica vestra bene
gesta servataque de lucris meritis donum mittitote
deque praeda, manubiis spoliisque honorem habetote;
lasciviam a vobis prohibetote.'
[4]
haec ubi ex Graeco
carmine interpretata recitavit, tum dixit se oraculo
egressum extemplo iis omnibus divis rem divinam ture
ac vino fecisse;
[5]
iussumque a templi antistite, sicut
coronatus laurea corona et oraculum adisset et rem
divinam fecisset, ita coronatum navem ascendere nec
ante deponere eam,
[6]
quam Romam pervenisset, se, quaecumque imperata sint, cum summa religione ac diligentia exsecutum coronam Romae in ara Apollinis
deposuisse. senatus decrevit, ut eae res divinae supplicationesque primo quoque tempore cum cura fierent.
[7]
dum haec Romae atque in Italia geruntur nuntius victoriae ad Cannas Carthaginem venerat Mago
Hamilcaris filius, non ex ipsa acie a fratre missus,
sed retentus aliquot dies in recipiendis civitatibus
Bruttiorum, quaeque aliae deficiebant.
[8]
is, cum ei
senatus datus esset, res gestas in Italia a fratre exponit:
cum sex imperatoribus eum, quorum quattuor consules,
duo dictator ac magister equitum fuerint, cum sex
consularibus exercitibus acie conflixisse;
[9]
occidisse supra
ducenta milia hostium, supra quinquaginta cepisse, bina
castra expugnasse; ex quattuor consulibus duos occidisse, ex duobus saucium alterum, alterum toto amisso
exercitu vix cum quinquaginta hominibus effugisse;
magistrum equitum,
[10]
quae consularis potestas sit, fusum
fugatum; dictatorem, quia se in aciem numquam cominiserit,
[p. 137]
unicum haberi imperatorem;
[11]
Bruttios Apulosque, partem Samnitium ac Lucanorum defecisse ad
Poenos; Capuam, quod caput non Campaniae modo
sed post adflictam rem Romanam Cannensi pugna
Italiae sit, Hannibali se tradidisse.
[12]
pro his tantis totque victoriis verum esse grates deis immortalibus agi
haberique.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.