Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
6.
[p. 23008] <ab> hac oratione consulis dimissis redeuntibusque domum legatis unus ex iis Uibius Uirrius tempus uenisse ait, quo Campani non agrum solum ab Romanis quondam per iniuriam ademptum reciperare sed imperio etiam Italiae potiri possint;
[2]
foedus enim cum Hannibale quibus uelint legibus facturos; neque controuersiam fore quin, cum ipse confecto bello Hannibal uictor in Africam decedat exercitumque deportet, Italiae imperium Campanis relinquatur.
[3]
haec Uirrio loquenti assensi omnes ita renuntiant legationem uti deletum omnibus uideretur nomen Romanum.
[4]
extemplo plebes ad defectionem ac pars maior senatus spectare;
[5]
extracta tamen auctoritatibus seniorum per paucos dies est res. postremo uicit sententia plurium ut iidem legati qui ad consulem Romanum ierant ad Hannibalem mitterentur.
[6]
quo priusquam iretur certumque defectionis consilium esset, Romam legatos missos a Campanis in quibusdam annalibus inuenio, postulantes ut alter consul Campanus fieret, si rem Romanam adiuuari uellent;
[7]
indignatione orta summoueri a curia iussos esse, missumque lictorem qui ex urbe educeret eos atque eo die manere extra fines Romanos iuberet.
[8]
quia nimis compar Latinorum quondam postulatio erat Coeliusque et alii id haud sine causa praetermiserint scriptores, ponere pro certo sum ueritus.