previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

45. proelium erat anceps; summa ui et duces hortabantur et milites pugnabant. Marcellus uictis ante diem tertium, fugatis ante paucos dies a Cumis, pulsis priore anno ab Nola ab eodem se duce, milite alio, instare iubet: [2] [p. 23071]non omnes esse in acie; praedantes uagari in agro; sed qui pugnent marcere Campana luxuria, uino et scortis omnibusque lustris per totam hiemem confectos. [3] abisse illam uim uigoremque, delapsa esse robora corporum animorumque quibus Pyrenaei Alpiumque superata sint iuga. reliquias illorum uirorum uix arma membraque sustinentes pugnare. [4] Capuam Hannibali Cannas fuisse: ibi uirtutem bellicam, ibi militarem disciplinam, ibi praeteriti temporis famam, ibi spem futuri exstinctam. [5] cum haec exprobrando hosti Marcellus suorum militum animos erigeret, Hannibal multo grauioribus probris increpabat: [6] arma signaque eadem se noscere quae ad Trebiam Trasumennumque, postremo ad Cannas uiderit habueritque; militem alium profecto se in hiberna Capuam duxisse, alium inde eduxisse. [7] 'legatumne Romanum et legionis unius atque alae magno certamine uix toleratis pugnam, quos binae acies consulares nunquam sustinuerunt? [8] Marcellus tirone milite ac Nolanis subsidiis inultus nos iam iterum lacessit. ubi ille miles meus est, qui derepto ex equo C. Flaminio consuli caput abstulit? ubi, qui L. Paulum ad Cannas occidit? ferrum nunc hebet? [9] an dextrae torpent? an quid prodigii est aliud? qui pauci plures uincere soliti estis, nunc paucis plures uix restatis. Romam uos expugnaturos, si quis duceret, fortes lingua iactabatis. [10] [p. 23072]en, minor res est: hic experiri uim uirtutemque uolo. expugnate Nolam, campestrem urbem, non flumine, non mari saeptam. hinc uos ex tam opulenta urbe praeda spoliisque onustos uel ducam quo uoletis uel sequar.'

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1940)
load focus Summary (English, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1940)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1940)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., Cyrus Evans, 1849)
load focus Latin (Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1940)
hide References (15 total)
  • Commentary references to this page (3):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.35
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 36.19
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.43
  • Cross-references to this page (1):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (11):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: