Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
2.
inde Capuam flectit iter, luxuriantem longa felicitate atque indulgentia fortunae, maxime tamen inter corrupta omnia licentia plebis sine modo libertatem exercentis.
[2]
senatum et sibi et plebi obnoxium Pacuuius Calauius fecerat, nobilis idem ac popularis homo, ceterum malis artibus nanctus opes.
[3]
is cum eo forte anno, quo res male gesta ad Trasumennum est, in summo magistratu esset, iam diu infestam senatui plebem ratus per occasionem nouandi res magnum ausuram facinus ut, si in ea loca Hannibal cum uictore exercitu uenisset, trucidato senatu traderet Capuam Poenis,
[4]
improbus homo sed non ad extremum perditus, cum mallet incolumi quam euersa re publica dominari, nullam autem incolumem esse orbatam publico consilio crederet, rationem iniit qua et senatum seruaret et obnoxium sibi ac plebi faceret.
[5]
uocato senatu cum sibi defectionis ab Romanis consilium placiturum nullo modo, nisi necessarium fuisset,
[6]
[p. 23003]praefatus esset, quippe qui liberos ex Ap. Claudi filia haberet filiamque Romam nuptum M. Liuio dedisset; ceterum maiorem multo rem magisque timendam instare;
[7]
non enim per defectionem ad tollendum ex ciuitate senatum plebem spectare sed per caedem senatus uacuam rem publicam tradere Hannibali ac Poenis uelle;
[8]
eo se periculo posse liberare eos si permittant sibi et certaminum in re publica obliti credant,—cum omnes uicti metu permitterent,
[9]
'claudam' inquit 'in curia uos et, tamquam et ipse cogitati facinoris particeps, approbando consilia quibus nequiquam aduersarer uiam saluti uestrae inueniam. in hoc fidem, quam uoltis ipsi, accipite.'
[10]
fide data egressus claudi curiam iubet praesidiumque in uestibulo relinquit ne quis adire curiam iniussu suo neue inde egredi possit.