Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
7.
haec est nobilis ad Trasumennum pugna
atque inter paucas memorata populi Romani clades.
quindecim milia Romanorum in acie caesa;
[2]
decem.
milia sparsa fuga per omnem Etruriam diversis itineribus urbem petiere;
[3]
duo milia quingenti hostium in
acie, multi postea ex vulneribus periere. multiplex
caedes utrimque facta traditur ab aliis;
[4]
ego, praeterquam quod nihil auctum ex vano velim, quo nimis
inclinant ferme scribentium animi, Fabium, aequalem
temporibus huiusce belli, potissimum auctorem habui.
[5]
Hannibal captivorum qui Latii nominis essent sine
pretio dimissis, Romanis in vincula datis, segregata
ex hostium coacervatorum cumulis corpora suorum
cum sepeliri iussisset, Flamini quoque corpus funeris causa magna cum cura inquisitum non invenit.
[6]
Romae ad primum nuntium cladis eius cum ingenti
terrore ac tumultu concursus in forum populi est factus.
[7]
matronae vagae per vias quae repens clades adlata quaeve fortuna exercitus esset, obvios percunctantur.
et cum frequentis contionis modo turba in comitium
et curiam versa magistratus vocaret, tandem haud'
[p. 69]
multo ante solis occasum M. Pomponius praetor '
[8]
pugna'
,quiit 'magna victi sumus.' et quamquam nihil certius
ex eo auditum est, tamen alius ab alio impleti rumoribus domos referunt consulem cum magna parte copiarum
caesunl,
[9]
superesse paucos aut fuga passim per Etruriam sparsos aut captos ab hoste.
[10]
quot casus exercitus uicti ruerant, tot in curas abstracti animi eorum
erant, quorum propinqui sub C. Flaminio consule
neruerant, ignorantium, quae cuiusque suorum fortuna
esset; nec quisquam satis certum habet, quid aut speret
aut timeat.
[11]
postero ac deinceps aliquot diebus ad
portas maior prope mulierum quam virorum multitudo
stetit aut suorum aliquem aut nuntios de iis opperiens,
circumfundebanturque obviis sciscitantes neque avelli,
utique ab notis, priusquam ordine omnia inquisissent,
poterant.
[12]
inde varios vultus digredientium ab nuntiis
cerneres, ut cuique laeta aut tristia nuntiabantur, gratulantisque aut consolantis redeuntibus domos circumfusos. feminarum praecipue et gaudia insignia erant
et luctus.
[13]
unam in ipsa porta sospiti filio repente
oblatam in complexu eius expirasse ferunt; alteram,
cui mors fili falso nuntiata erat, maestam sedentem
domi ad primum conspectum redeuntis filii gaudio
nimio exanimatam.
[14]
senatum praetores per dies aliquot
ab orto usque ad occidentem solem in curia retinent
consultantes, quonam duce aut quibus copiis resisti
victoribus Poenis posset.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.