Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
59.
legatis captivorum senatus ab dictatore datus
est. quorum princeps 'M. Iuni vosque, patres conscripti,' inquit 'nemo nostrum ignorat nulli unquam
civitati viliores fuisse captivos quam nostrae;
[2]
ceterum
nisi nobis plus iusto nostra placet causa, non alit
umquam minus neclegendi vobis quam nos in hosti
potestatem venerunt.
[3]
non enim in acie per timorem
[p. 119]
arma tradidimus, sed cum prope ad noctem superstantes cumulis caesorum corporum proelium extraxissemus, in castra recepimus nos;
[4]
diei reliquum ac
noctem insequentem fessi labore ac vulneribus vallum
sumus tutati;
[5]
postero die, cum circumsessi ab exercitu
victore aqua arceremur, nec ulla iam per confertos
hostis erumpendi spes esset, nec esse nefas duceremus
quinquaginta milibus hominum ex acie nostra trucidatis aliquem ex Cannensi pugna Romanum militem
restare,
[6]
tunc demum pacti sumus pretium, quo redempti
dimitteremur, arma, in quibus nihil iam auxilii erat,
hosti tradidimus.
[7]
maiores quoque acceperamus se
a Gallis auro redemisse, et patres vestros, asperrimos
illos ad condiciones pacis, legatos tamen captivorum
redimendorum gratia Tarentum misisse.
[8]
atqui et ad
Aliam cum Gallis et ad Heracleam cum Pyrrho utraque non tam clade infamis quam pavore et fuga pugna
fuit. Cannenses campos acervi Romanorum corporum
tegunt, nec supersumus pugnae, nisi in quibus trucidandis et ferrum et vires hostem defecerunt.
[9]
sunt
etiam de nostris quidam, qui ne in acie quidem fuerunt, sed praesidio castris relicti, cum castra traderentur, in potestatem hostium venerunt.
[10]
haud equidem
ullius civis et commilitonis fortunae aut condicioni
invideo, nec premendo alium me extulisse velim: ne
illi quidem, nisi pernicitatis pedum et cursus aliquod
praemium est, qui plerique inermes ex acie fugientes
non prius quam Venusiae aut Canusi constiterunt, se
nobis merito praetulerint gloriatique sint in se plus
quam in nobis praesidii rei publicae esse.
[11]
sed et illis
bonis ac fortibus militibus utemini et nobis etiam
promptioribus pro patria, cum beneficio vestro redempti
atque in patriam restituti fuerimus.
[12]
dilectum ex omni
aetate et fortuna habetis; octo milia servorum audio
armari. non minor numerus noster est, nec maiore
pretio redimi possumus, quam ii emuntur; nam si conferam nos cum illis, iniuriam nomini Romano faciam.
[p. 120]
[13]
illud etiam in tali consilio animadvertendum vobis
censeam, patres conscripti, si iam duriores esse velitis
quod nullo nostro merito faciatis, cui nos hosti relicturi sitis.
[14]
Pyrrho videlicet, qui hospitum numero captivos habuit? an barbaro ac Poeno, qui utrum avarior
an crudelior sit, vix existimari potest?
[15]
si videatis
catenas squalorem deformitatem civium vestrorum, non
minus profecto vos ea species moveat, quam si ex
altera parte cernatis stratas Cannensibus campis legiones
vestras.
[16]
intueri, potestis sollicitudinem et lacrimas in
vestibulo curiae stantium cognatorum nostrorum exspectantiumque responsum vestrum. cum ii pro nobis proque iis, qui absunt, ita suspensi ac solliciti sint, quem
censetis animum ipsorum esse, quorum in discrimine
vita libertasque est?
[17]
si, me dius fidius, ipse in nos
mitis Hannibal contra naturam suam esse velit, nihil
tamen nobis vita opus esse censeamus, cum indigni
ut redimeremur vobis visi simus.
[18]
rediere Romam
quondam remissi a Pyrrho sine pretio captivi; sed
rediere cum legatis, primoribus civitatis, ad redimendos sese missis. redeam ego in patriam trecentis nummis non aestimatus civis?
[19]
suum quisque
animum habet, patres conscripti. scio in discrimine
esse vitam corpusque meum: magis me famae periculum movet, ne a vobis damnati ac repulsi abeamus;
neque enim ros pretio pepercisse homines credent.'
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.