Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
50.
haec est pugna Cannensis, Alliensi cladi nobilitate par,
[2]
ceterum uti eis, quae post pugnam accidere,
levior, quia ab hoste est cessatum, sic strage exercitus
gravior foediorque.
[3]
fuga namque ad Aliam sicut urbem
prodidit, ita exercitum servavit; ad Cannas fugientem
[p. 111]
consulem vix quinquaginta secuti sunt, alterius morientis
prope totus exercitus fuit.
[4]
binis in castris cum multitudo semiermis sine
ducibus esset, nuntium, qui in maioribus erant, mittunt,
dum proelio, deinde ex laetitia epulis fatigatos quies
nocturna hostes premeret, ut ad se transirent: uno
agmine Canusium abituros esse.
[5]
eam sententiam alii
totam aspernari: cur enim illos, qui se arcessant, ipsos
non venire, cum aeque coniungi possent? quia videlicet plena hostium omnia in medio essent, et aliorum
quam sua corpora tanto periculo mallent obicere.
[6]
aliis
non tam sententia displicere quam animus deesse. tum
p. Sempronius Tuditanus tribunus militum 'capi ergo
mavultis' inquit 'ab avarissimo et crudelissimo hoste,
aestimarique capita vestra et exquiri pretia ab interrogantibus, Romanus civis sis an Latinus socius, ut
ex tua contumelia et miseria alteri honos quaeratur?
[7]
non tu si quidem L. Aemili consulis, qui se bene
mori quam turpiter vivere maluit, et tot fortissimorum
virorum, qui circa eum cumulati iacent, cives estis.
[8]
sed antequam opprimit lux maioraque hostium agmina
obsaepiunt iter, per hos, qui inordinati atque inconpositi obstrepunt portis, erumpamus.
[9]
ferro atque
audacia via fit quamvis per confertos hostis. cuneo
quidem hoc laxum atque solutum agmen, ut si nihil
obstet, disicias. itaque ite mecum, qui et vosmet ipsos
et rem publicam salvam vultis.'
[10]
haec ubi dicta dedit,
stringit gladium cuneoque facto per medios vadit hostis:
et cum in latus dextrum,
[11]
quod patebat, Numidae iacularentur, translatis in dextrum scutis in maiora castra
ad sescenti evaserunt, atque inde protinus aio magno
agmine adiuncto Canusium incolumes perveniunt.
[12]
haec
apud victos magis impetu animorum, quem ingenium
suum cuique aut fors dabat, quam ex consilio ipsorum
aut imperio cuiusquam agebantur.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.