Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
42.
ubi inluxit, subductae primo stationes,
deinde propius adeuntibus insolitum silentium admirationem fecit.
[2]
tum satis comperta solitudine in castris
concursus fit ad praetoria consulum nuntiantium fugam
hostium adeo trepidam, ut tabernaculis stantibus castra
reliquerint, quoque fuga obscurior esset, crebros etiam
relictos ignis.
[3]
clamor inde ortus, ut signa proferri
[p. 104]
iuberent ducerentque ad persequendos hostis ac protinus castra diripienda. et consul alter velut unus
turbae militaris erat;
[4]
Paulus etiam atque etiam dicere
providendum praecavendumque esse; postremo, cum
aliter neque seditionem neque ducem seditionis sustinere posset, Marium Statilium praefectum cum turma
Lucana exploratum mittit.
[5]
qui ubi adequitavit portis
subsistere extra munimenta ceteris iussis ipse cum
duobus equitibus vallum intravit, speculatusque omnia
cum cura renuntiat insidias profecto esse:
[6]
ignes in
parte castrorum, quae vergat in hostem, relictos;
tabernacula aperta et omnia cara in promptu relicta;
argentum quibusdam locis temere per vias velut obiectum ad praedam vidisse.
[7]
quae ad deterrendos a cupiditate animos nuntiata erant, ea accenderunt, et clamore orto a militibus, ni signum detur, sine ducibus
ituros, haudquaquam dux defuit: nam extemplo Varro
signum dedit proficiscendi.
[8]
Paulus, cum ei sua sponte
cunctanti pulli quoque auspicio non addixissent, nuntiari iam efferenti porta signa collegae iussit.
[9]
quod
quamquam Varro aegre est passus, Flamini tamen recens
casus Claudique consulis primo Punico bello memorata
navalis clades religionem animo incussit.
[10]
di prope
ipsi eo die magis distulere quam prohibuere inminentem pestem Romanis: nam forte ita evenit, ut, cum
referri signa in castra iubenti consuli milites non
parerent,
[11]
servi duo, Formiani unus, alter Sidicini
equitis, qui Servilio atque Atilio consulibus inter
pabulatores excepti a Numidis fuerant, profugerent
eo die ad dominos; deductique ad consules nuntiant
omnem exercitum Hannibalis trans proximos montes
sedere in insidiis.
[12]
horum opportunus adventus consules imperii potentes fecit, cum ambitio alterius suam
primum apud eos prava indulgentia maiestatem solvisset.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.