Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
41.
ceterum temeritati consulis ac praepropero
ingenio materiam etiam fortuna dedit, quod in prohibendis praedatoribus tumultuario proelio ac procursu
magis militum quam ex praeparato aut iussu imperatorum orto haudquaquam par Poenis dimicatio fuit.
[2]
ad mille et septingenti caesi non plus centum Romanorum sociorumque occisis. ceterum victoribus effuse
sequentibus metu insidiarum obstitit Paulus consul,
cuius eo die—
[3]
nam alternis imperitabant—imperium
erat, Varrone indignante ac vociferante emissum hostem
e manibus debellarique, ni cessatum foret, potuisse.
Hannibal id damnum haud aegerrime pati;
[4]
quin potius
credere velut inescatam temeritatem ferocioris consulis
ac novorum maxime militum esse.
[5]
et omnia ei hostium
haud secus quam sua nota erant: dissimiles discordesque imperitare, duas prope partes tironum militum in
exercitu esse.
[6]
itaque locum et tempus insidiis aptum
se habere ratus, nocte proxima nihil praeter arma
ferente secum milite
[7]
castra plena omnis fortunae
publicae privataeque relinquit transque proximos montis laeva pedites instructos condit, dextra equites,
impedimenta per convallem mediam traducit,
[8]
ut diripiendis velut desertis fuga dominorum castris occupatum impeditumque hostem opprimeret.
[9]
crebri relicti
in castris ignes, ut fides fieret, dum ipse longius spatium fuga praeciperet, falsa imagine castrorum, sicut
Fabium priore anno frustratus esset, tenere in locis
consules voluisse.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.