Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
3.
multis hominibus iumentisque foede amissis
cum tandem de paludibus emersisset, ubi primum in
sicco potuit, castra locat, certumque per praemissos
exploratores habuit exercitum Romanum circa Arreti
moenia esse.
[2]
consulis deinde consilia atque animum
et situm regionum itineraque et copias ad commeatus
expediendos et cetera, quae cognosse in rem erat,
summa omnia cum cura inquirendo exsequebatur.
[3]
regio
erat in primis Italiae fertilis, Etrusci campi, qui
Faesulas inter Arretiumque iacent, frumenti ac pecoris
et omnium copia rerum opulenti;
[4]
consul ferox ab consulatu priore et non modo legum aut patrum maiestatis sed ne deorum quidem satis metuens. hanc
insitam ingenio eius temeritatem fortuna prospero
civilibus bellicisque rebus successu aluerat.
[5]
itaque
satis apparebat nec deos nec homines consulentem
ferociter omnia ac praepropere acturum; quoque pronior
esset in vitia sua, agitare eum atque inritare Poenus
parat,
[6]
et laeva relicto hoste Faesulas petens medio
Etruriae agro praedatum profectus quantam maximam
vastitatem potest caedibus incendiisque consuli procul
ostendit.
[7]
Flaminius, qui ne quieto quidem hoste ipse
quieturus erat, tum vero, postquam res sociorum ante
oculos prope suos ferri agique vidit, suum id dedecus
ratus, per mediam iam Italiam vagari Poenum atque
obsistente nullo ad ipsa Romana moenia ire oppugnanda,
[8]
ceteris omnibus in consilio salutaria magis
quam speciosa suadentibus: collegam expectandum, ut
coniunctis exercitibus communi animo consilioque rem
gererent,
[9]
interim equitatu auxiliisque levium armorum
ab effusa praedandi licentia hostem cohibendum, iratus
[p. 65]
se ex consilio proripuit signumque simul itineris
pugnaeque cum proposuisset, 'immo Arreti ante moenia
sedeamus inquit;
[10]
Chic enim patria et penates sunt.
Hannibal emissus e manibus perpopuletur Italiam
vastandoque et urendo omnia ad Romana moenia perveniat, nec ante nos hinc moverimus, quam, sicut olim
Camillum a Veis, C. Flaminium ab Arretio patres
acciverint'.
[11]
haec simul increpans cum ocius signa
convelli iuberet et ipse in equum insiluisset, equus repente
corruit consulemque lapsum super caput effudit.
[12]
territis
omnibus, qui circa erant, velut foedo omine incipiendae
rei insuper nuntiatur signum omni vi moliente signifero convelli nequire.
[13]
conversus ad nuntium 'num
litteras quoque' inquit 'ab senatu adfers, quae me rem
gerere vetent? abi, nuntia, effodiant signum, si ad
convellendum manus prae metu obtorpuerunt.'
[14]
incedere inde agmen coepit primoribus, super quam quod
dissenserant ab consilio, territis etiam duplici prodigio,
milite in vulgus laeto ferocia ducis, cum spem magis
ipsam quam causam spei intueretur.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.