Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
38.
dilectu perfecto consules paucos morati
dies, dum ab sociis ac nomine Latino venirent milites.
[2]
tun quod numquam antea factum erat, iure iurando
ab tribunis militum adacti milites;
[3]
nam ad eam diem
nihil praeter sacramentum fuerat, iussu consulum conventuros neque iniussu abituros, et ubi ad decuriatum
aut centuriatum convenissent, sua voluntate ipsi inter
sese decuriati equites,
[4]
centuriati pedites coniurabant
sese fugae atque formidinis ergo non abituros neque
ex ordine recessuros nisi teli sumendi aut aptandi et
aut hostis feriendi aut civis servandi causa.
[5]
id ex
voluntario inter ipsos foedere ad tribunos ac legitimam
iuris iurandi adactionem translatum.
[6]
contiones priusquam ab urbe signa moverentur,
consulis Varronis multae ac feroces fuere, denuntiantis
bellum arcessitum in Italiam ab nobilibus mansurumque in visceribus rei publicae, si plures Fabios imperatores haberet, se, quo die hostem vidisset, perfecturum.
[7]
collegae eius Pauli una,
[8]
pridie quam ab urbe proficisceretur, contio fuit, verior quam gratior populo, qua
nihil inclementer in Varronem dictum nisi id modo,
mirari se,
[9]
qui dux, priusquam aut suum aut hostium
[p. 100]
exercitum, locorum situm, naturam regionis nosset
iam nunc togatus in urbe sciret,
[10]
quae sibi agenda
armato forent, et diem quoque praedicere posset, qua
cum hoste signis collatis esset dimicaturus:
[11]
se, quae
consilia magis res dent hominibus quam homines rebus
ea ante tempus inmatura non praecepturum; optare,
ut, quae caute ac consulte gesta essent, satis prospere
evenirent;
[12]
temeritatem, praeterquam quod stulta sit
infelicem etiam ad id locorum fuisse.
[13]
sua sponte apparebat tuta celeribus consiliis praepositurum, et, quo
id constantius perseveraret, Q. Fabius Maximus sic
eum proficiscentem adlocutus fertur:
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.