Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
27.
Minucius
vero cum iam ante vix tolerabilis fuisset rebus secundis
ac favore volgi,
[2]
tum utique inmodice inmodesteque non
[Hannibale magis victo ab se quam Q. Fabio gloriari:
illum,
[3]
in rebus asperis unicum ducem ac parem quaesitum Hannibali, maiorem minori, dictatorem magistro
equitum, quod nulla memoria habeat annalium, iussu
populi aequatum in eadem civitate, in qua magistri
equitum virgas ac secures dictatoris tremere atque
horrere soliti sint:
[4]
tantum suam felicitatem virtutemque enituisse. ergo secuturum se fortunam suam, si
dictator in cunctatione ac segnitie deorum hominumque iudicio damnata perstaret.
[5]
itaque quo die primum
congressus est cum Q. Fabio, statuendum omnium
primum ait esse, quem ad modum imperio aequato
utantur:
[6]
se optumum ducere, aut diebus alternis aut,
si maiora intervalla placerent, partitis temporibus
alterius summum ius imperiumque esse,
[7]
ut par hosti
[p. 90]
non consilio solum sed viribus etiam esset, si quam
occasionem rei gerendae habuisset.
[8]
Q. Fabio haudquaquam id placere: omnia fortunam eam habitura,
quamcumque temeritas collegae habuisset. sibi communicatum cum illo, non ademptum imperium esse:
[9]
itaque se numquam volentem parte qua posset rerum
consilio gerendarum cessurum, nec se tempora aut dies
imperii cum eo, exercitum divisurum, suisque consiliis,
quoniam omnia non liceret, quae posset, seruaturum.
[10]
ita obtinuit ut legiones, sicut consulibus mos esset,
inter se dividerent. prima et quarta Minucio, secunda
et tertia Fabio evenerunt.
[11]
item equites pari numero ;
sociumque et Latini nominis auxilia diviserunt. castris
quoque se separari magister equitum voluit.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.