Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
25.
de his rebus persaepe et in senatu et in
contione actum est.
[2]
cum laeta civitate dictator unus
nihil nec famae nec litteris crederet et, ut vera omnia
essent, secunda se magis quam adversa timere diceret,
[3]
tum M. Metilius tribunus plebis id enim vero ferendum
esse negat:
[4]
non praesentem solum dictatorem obstitisse
rei bene gerendae, sed absentem etiam gestae obstare
et in ducendo bello ac sedulo tempus terere, quo
diutius in magistratu sit solusque et Romae et in
exercitu imperium habeat.
[5]
quippe consulum alterum
in acie cecidisse, alterum specie classis Punicae persequendae procul ab Italia ablegatum;
[6]
duos praetores
Sicilia atque Sardinia occupatos, quarum neutra hoc
tempore provincia praetore egeat; M. Minucium magistrum equitum, ne hostem videret, ne quid rei bellicae
gereret, prope in custodia habitum.
[7]
itaque hercule
non Samnium modo, quo iam tamquam trans Hiberum
agro Poenis concessum sit, sed Campanum Calenumque
[p. 88]
et Falernum agrum pervastatos esse, sedente Casilini
dictatore et legionibus populi Romani agrum suum
tutante.
[8]
exercitum cupientem pugnare et magistrum
equitum clausos prope intra vallum retentos, tamquam hostibus captivis arma adempta.
[9]
tandem, ut
abscesserit inde dictator, ut obsidione liberatos,
extra vallum egressos fudisse ac fugasse hostis.
[10]
quas
ob res, si antiquus animus plebei Romanae esset,
audaciter se laturum fuisse de abrogando Q. Fabi
imperio; nunc modicam rogationem promulgaturum
de aequando magistri equitum et dictatoris iure.
[11]
nec tamen ne ita quidem prius mittendum ad exercitum Q. Fabium, quam consulem in locum C. Flamini
suffecisset.
[12]
dictator contionibus se abstinuit in actione minime
popularis. ne in senatu quidem satis aequis auribus
audiebatur, cum hostem verbis extolleret biennique
[13]
clades per temeritatem atque inscitiam ducum acceptas
referret et magistro equitum, quod contra dictum suum
pugnasset, rationem diceret reddendam esse.
[14]
si penes
se summa imperii consiliique sit, prope diem effecturum,
ut sciant homines bono imperatore haud magni fortunam momenti esse,
[15]
mentem rationemque dominari,
et in tempore et sine ignominia servasse exercitum
quam multa milia hostium occidisse maiorem gloriam
esse.
[16]
huius generis orationibus frustra habitis et consule creato M. Atilio Regulo, ne praesens de iure
imperii dimicaret, pridie quam rogationis ferendae dies
adesset, nocte ad exercitum abiit.
[17]
luce orta cum .
plebis concilium esset, magis tacita invidia dictatoris
favorque magistri equitum animos versabat, quam satis
audebant homines ad suadendum quod vulgo placebat prodire, et favore superante auctoritas tamen rogationi
deerat.
[18]
unus inventus est suasor legis C. Terentius
Varro, qui priore anno praetor fuerat, loco non humili
solum sed etiam sordido ortus.
[19]
patrem lanium fuisse :
ferunt, ipsum institorem mercis, filioque hoc ipso in
[p. 89]
servilia eius artis ministeria usum.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.