Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
21.
quietum inde fore videbatur reliquum aestatis
tempus, fuissetque per Poenum hostem;
[2]
sed praeterquam quod ipsorum Hispanorum inquieta avidaque in
novas res sunt ingenia,
[3]
Mandonius Indebilisque, qui
antea Ilergetum regulus fuerat, postquam Romani ab
[p. 83]
saltu recessere ad maritimam oram, concitis popularibus
in agrum pacatum sociorum Romanorum ad populandum
venerunt.
[4]
adversus eos tribunus militum cum expeditis auxiliis a Scipione missi levi certamine, ut tumultuariam manum, fudere, mille hominibus occisis, quibusdam captis magnaque parte armis exuta.
[5]
hic tamen
tumultus cedentem ad Oceanum Hasdrubalem cis
Hiberum ad socios tutandos retraxit.
[6]
castra Punica
in agro Ilergavonensium, castra Romana ad Novam
Classem erant, cum fama repens alio avertit bellum.
[7]
Celtiberi qui principes regionis suae legatos miserant
obsidesque dederant Romanis, nuntio misso a Scipione
exciti arma capiunt, provinciamque Carthaginiensium
valido exercitu invadunt.
[8]
tria oppida vi expugnant; inde
cum ipso Hasdrubale duobus proeliis egregie pugnant; ad
quindecim milia hostium occiderunt, quattuor milia
cum multis militaribus signis capiunt.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.