previous

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

61. [p. 22100] postquam Manlius dixit, quamquam patrum quoque plerosque captiui cognatione attingebant, praeter exemplum ciuitatis minime in captiuos iam inde antiquitus indulgentis, [2] pecuniae quoque summa homines mouit, quia nec aerarium exhauriri, magna iam summa erogata in seruos ad militiam emendos armandosque, nec Hannibalem, maxime huiusce rei, ut fama erat, egentem, locupletari uolebant. [3] cum triste responsum non redimi captiuos redditum esset nouusque super ueterem luctus tot iactura ciuium adiectus esset, cum magnis fletibus questibus legatos ad portam prosecuti sunt. [4] unus ex iis domum abiit, quod fallaci reditu in castra iure iurando se exsoluisset. quod ubi innotuit relatumque ad senatum est, omnes censuerunt comprehendendum et custodibus publice datis deducendum ad Hannibalem esse. est et alia de captiuis fama: [5] decem primos uenisse; de eis cum dubitatum in senatu esset admitterentur in urbem necne, ita admissos esse ne tamen iis senatus daretur; [6] morantibus deinde longius omnium spe alios tres insuper legatos uenisse, L. Scribonium et C. Calpurnium et L. Manlium; tum demum ab cognato Scriboni tribuno plebis de redimendis captiuis relatum esse nec censuisse redimendos senatum; [7] et nouos legatos tres ad Hannibalem reuertisse, decem ueteres remansisse, quod per causam recognoscendi nomina captiuorum ad Hannibalem ex itinere regressi religione sese exsoluissent; [8] [p. 22101]de iis dedendis magna contentione actum in senatu esse uictosque paucis sententiis qui dedendos censuerint; [9] ceterum proximis censoribus adeo omnibus notis ignominiisque confectos esse ut quidam eorum mortem sibi ipsi extemplo consciuerint, ceteri non foro solum omni deinde uita sed prope luce ac publico caruerint. [10] mirari magis adeo discrepare inter auctores quam quid ueri sit discernere queas. quanto autem maior ea clades superioribus cladibus fuerit uel ea res indicio <est quod fides socio>rum, quae ad eam diem firma steterat, tum labare coepit nulla profecto alia de re quam quod desperauerant de imperio. [11] defecere autem ad Poenos hi populi: Atellani, Calatini, Hirpini, [12] Apulorum pars, Samnites praeter Pentros, Bruttii omnes, Lucani, praeter hos Uzentini, et Graecorum omnis ferme ora, Tarentini, Metapontini, Crotonienses Locrique, et Cisalpini omnes Galli. [13] nec tamen eae clades defectionesque sociorum mouerunt ut pacis usquam mentio apud Romanos fieret neque ante consulis Romam aduentum nec postquam is rediit renouauitque memoriam acceptae cladis; [14] [p. 22102]quo in tempore ipso adeo magno animo ciuitas fuit ut consuli ex tanta clade, cuius ipse causa maxima fuisset, redeunti et obuiam itum frequenter ab omnibus ordinibus sit et gratiae actae quod de re publica non desperasset; [15] [p. 23001]qui si Carthaginiensium ductor fuisset, nihil recusandum supplicii foret.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1929)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1929)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1929)
load focus Latin (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1929)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., Cyrus Evans, 1849)
hide References (81 total)
  • Commentary references to this page (16):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.25
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.40
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.7
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.3
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.6
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.31
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.22
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.4
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.48
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.52
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.1
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.52
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.15
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.34
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 43.12
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.46
  • Cross-references to this page (47):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Locri.
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Lucani
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Metapontini
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Pentri
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Romanae
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, L. Soribonius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Samnites
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Senatus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, C. Terentius Varro
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Tarentini
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Tribunus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Apuli
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Atella
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Vzentini
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Bruttii
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, C. Calpurnius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Calatini
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Cannensis
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Captivi
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Crotonienses
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Galli
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Graecia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Hirpini
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Iusiurandum
    • The Princeton Encyclopedia of Classical Sites, ARGOS HIPPION or ARGYRIPPA (Arpi) Apulia, Italy.
    • The Princeton Encyclopedia of Classical Sites, UXENTUM (Ugento) Lecce, Apulia, Italy.
    • Harper's, Metapontium
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), JUSJURANDUM
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), TRIBU´NUS
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), ATELLA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), BRU´TTII
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), CALA´TIA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), CAMPA´NIA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), FRENTA´NI
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), LOCRI
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), LUCA´NIA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), MAGNA GRAE´CIA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), METAPONTUM
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), PENTRI
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), SALA´PIA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), SA´MNIUM
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), TARENTUM
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), THU´RII
    • Smith's Bio, Ha'nnibal
    • Smith's Bio, Libo, Scribo'nius
    • Smith's Bio, Piso
    • Smith's Bio, Varro, Tere'ntius
  • Cross-references in general dictionaries to this page (18):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: