Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[8]
[p. 22087] nunquam salua urbe tantum pauoris tumultusque intra moenia Romana fuit. itaque succumbam oneri neque adgrediar narrare quae edissertando minora uero faciam. consule exercituque ad Trasumennum priore anno amisso non uolnus super uolnus sed multiplex clades, cum duobus consulibus duo consulares exercitus amissi nuntiabantur nec ulla iam castra Romana nec ducem nec militem esse;