Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[5]
itaque postero die Uarro, cui sors eius diei imperii erat, nihil consulto collega signum proposuit instructasque copias flumen traduxit, sequente Paulo quia magis non probare quam non adiuuare consilium poterat.