Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[18]
[p. 22066]idem enim tui quod hostium milites uolent; idem Uarro consul Romanus quod Hannibal Poenus imperator cupiet. duobus ducibus unus resistas oportet. resistes autem, aduersus famam rumoresque hominum si satis firmus steteris, si te neque collegae uana gloria neque tua falsa infamia mouerit.