previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

34. consulibus prorogatum in annum imperium. interreges proditi sunt a patribus C. Claudius Appi filius Cento, inde P. Cornelius Asina. in eius interregno comitia habita magno certamine patrum ac plebis. [2] C. Terentio Uarroni, quem sui generis hominem, plebi insectatione principum popularibusque artibus conciliatum, ab Q. Fabi opibus et dictatorio imperio concusso aliena inuidia splendentem uolgus extrahere ad consulatum nitebatur, patres summa ope obstabant ne se insectando sibi aequari adsuescerent homines. [3] [p. 22057]Q. Baebius Herennius tribunus plebis, cognatus C. Terenti, criminando non senatum modo sed etiam augures, quod dictatorem prohibuissent comitia perficere, per inuidiam eorum fauorem candidato suo conciliabat: [4] ab hominibus nobilibus, per multos annos bellum quaerentibus, Hannibalem in Italiam adductum; ab iisdem, cum debellari possit, fraude bellum trahi. [5] cum quattuor legionibus uniuersis pugnari posse apparuisset eo quod M. Minucius absente Fabio prospere pugnasset, [6] duas legiones hosti ad caedem obiectas, deinde ex ipsa caede ereptas ut pater patronusque appellaretur qui prius uincere prohibuisset Romanos quam uinci. [7] consules deinde Fabianis artibus, cum debellare possent, bellum traxisse. id foedus inter omnes nobiles ictum nec finem ante belli habituros quam consulem uere plebeium, id est, hominem nouum fecissent; [8] nam plebeios nobiles iam eisdem initiatos esse sacris et contemnere plebem, ex quo contemni patribus desierint, coepisse. [9] cui non apparere id actum et quaesitum esse ut interregnum iniretur, ut in patrum potestate comitia essent? [10] id consules ambos ad exercitum morando quaesisse; id postea, quia inuitis iis dictator esset dictus comitiorum causa, expugnatum esse ut uitiosus dictator per augures fieret. [11] [p. 22058]habere igitur interregnum eos; consulatum unum certe plebis Romanae esse; populum liberum habiturum ac daturum ei qui [magis] uere uincere quam diu imperare malit.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1929)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1929)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1929)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1929)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., Cyrus Evans, 1849)
hide References (28 total)
  • Commentary references to this page (9):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.6
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.58
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.28
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.53
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.54
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.8
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.11
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.15
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.35
  • Cross-references to this page (10):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (9):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: