previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

30. [p. 22051] signo dato conclamatur inde ut colligantur uasa. profecti et agmine incedentes in dictatoris castra in admirationem et ipsum et omnes qui circa erant conuerterunt. [2] ut constituta sunt ante tribunal signa, progressus ante alios magister equitum, cum patrem Fabium appellasset circumfusosque militum eius totum agmen patronos consalutasset, [3] 'parentibus' inquit, 'meis, dictator, quibus te modo nomine quod fando possum aequaui, uitam tantum debeo, tibi cum meam salutem, tum omnium horum. [4] itaque plebei scitum, quo oneratus <sum> magis quam honoratus, primus antiquo abrogoque et, quod exercitibus his tuis quod tibi mihique seruato ac conseruatori sit felix, sub imperium auspiciumque tuum redeo et signa haec legionesque restituo. [5] tu, quaeso, placatus me magisterium equitum, hos ordines suos quemque tenere iubeas.' [6] tum dextrae interiunctae militesque contione dimissa ab notis ignotisque benigne atque hospitaliter inuitati laetusque dies ex admodum tristi paulo ante ac prope exsecrabili factus. [7] [p. 22052]Romae, ut est perlata fama rei gestae, dein litteris non magis ipsorum imperatorum quam uolgo militum ex utroque exercitu adfirmata, pro se quisque Maximum laudibus ad caelum ferre. [8] par gloria apud Hannibalem hostesque Poenos erat; ac tum demum sentire cum Romanis atque in Italia bellum esse; [9] nam biennio ante adeo et duces Romanos et milites spreuerant, ut uix cum eadem gente bellum esse crederent cuius terribilem [eam] famam a patribus accepissent. [10] Hannibalem quoque ex acie redeuntem dixisse ferunt tandem eam nubem, quae sedere in iugis montium solita sit, cum procella imbrem dedisse.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1929)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1929)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1929)
load focus Latin (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1929)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., Cyrus Evans, 1849)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
hide References (20 total)
  • Commentary references to this page (4):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 36.14
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.54
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.2
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.26
  • Cross-references to this page (9):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (7):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: