previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

3. multis hominibus iumentisque foede amissis cum tandem e paludibus emersisset, ubi primum in sicco potuit, castra locat, certumque per praemissos exploratores habuit exercitum Romanum circa Arreti moenia esse. [2] consulis deinde consilia atque animum et situm regionum itineraque et copias ad commeatus expediendos et cetera quae cognosse in rem erat summa omnia cum cura inquirendo exsequebatur. [3] regio erat in primis Italiae fertilis, Etrusci campi, qui Faesulas inter Arretiumque iacent, frumenti ac pecoris et omnium copia rerum opulenti; [4] consul ferox ab consulatu priore et non modo legum aut patrum maiestatis sed ne deorum quidem satis metuens; hanc insitam ingenio eius temeritatem fortuna prospero ciuilibus bellicisque rebus successu aluerat. itaque satis apparebat nec deos nec homines consulentem ferociter omnia ac praepropere acturum; [5] quoque pronior esset in uitia sua, agitare eum atque inritare Poenus parat, [6] [p. 22006] et laeua relicto hoste Faesulas praeteriens medio Etruriae agro praedatum profectus, quantam maximam uastitatem potest caedibus incendiisque consuli procul ostendit. [7] Flaminius, qui ne quieto quidem hoste ipse quieturus erat, tum uero, postquam res sociorum ante oculos prope suos ferri agique uidit, suum id dedecus ratus per mediam iam Italiam uagari Poenum atque obsistente nullo ad ipsa Romana moenia ire oppugnanda, ceteris omnibus in consilio salutaria magis quam speciosa suadentibus: [8] collegam exspectandum, ut coniunctis exercitibus communi animo consilioque rem gererent, [9] interim equitatu auxiliisque leuium armorum ab effusa praedandi licentia hostem cohibendum,—iratus se ex consilio proripuit, signumque simul itineris pugnaeque cum [10] <iussisset pronuntiari> 'immo Arreti ante moenia sedeamus' inquit, 'hic enim patria et penates sunt. Hannibal emissus e manibus perpopuletur Italiam uastandoque et urendo omnia ad Romana moenia perueniat, nec ante nos hinc mouerimus quam, sicut olim Camillum ab Ueiis, C. Flaminium ab Arretio patres acciuerint'. haec simul increpans cum ocius signa conuelli iuberet et ipse in equum insiluisset, [11] equus repente corruit consulemque lapsum super caput effudit. [12] territis omnibus qui circa erant uelut foedo omine incipiendae rei, insuper nuntiatur signum omni ui moliente signifero conuelli nequire. [13] conuersus ad nuntium 'num litteras quoque' inquit 'ab senatu adfers quae me rem gerere uetant? abi, nuntia, effodiant signum, si ad conuellendum manus prae metu obtorpuerit'. incedere inde agmen coepit primoribus, [14] [p. 22007]superquam quod dissenserant ab consilio, territis etiam duplici prodigio, milite in uolgus laeto ferocia ducis, cum spem magis ipsam quam causam spei intueretur.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1929)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1929)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1929)
load focus Latin (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1929)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., Cyrus Evans, 1849)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
hide References (49 total)
  • Commentary references to this page (18):
    • E. T. Merrill, Commentary on Catullus, 17
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, textual notes, 31.47
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.13
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.20
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.5
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.46
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.56
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 36.2
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.12
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.37
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.17
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.32
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 43.1
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.1
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.17
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.19
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.37
    • E.C. Marchant, Commentary on Thucydides: Book 2, 2.11
  • Cross-references to this page (11):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (20):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: