previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

24. [p. 22041] Romanus tunc exercitus in agro Larinati erat; praeerat Minucius magister equitum profecto, sicut ante dictum est, ad urbem dictatore. [2] ceterum castra, quae in monte alto ac tuto loco posita fuerant, iam in planum deferuntur; agitabanturque pro ingenio ducis consilia calidiora, ut impetus aut in frumentatores palatos aut in castra relicta cum leui praesidio fieret. [3] nec Hannibalem fefellit cum duce mutatam esse belli rationem et ferocius quam consultius rem hostes gesturos; [4] ipse autem, quod minime quis crederet cum hostis propius esset, tertiam partem militum frumentatum duabus in castris retentis dimisit; [5] dein castra ipsa propius hostem mouit, duo ferme a Gereonio milia, in tumulum hosti conspectum, ut intentum <se> sciret esse ad frumentatores, si qua uis fieret, tutandos. [6] propior inde ei atque ipsis imminens Romanorum castris tumulus apparuit; ad quem capiendum si luce palam iretur quia haud dubie hostis breuiore uia praeuenturus erat, nocte clam missi Numidae ceperunt. [7] quos tenentes locum contempta paucitate Romani postero die cum deiecissent, ipsi eo transferunt castra. [8] [p. 22042][tum ut] itaque exiguum spatii uallum a uallo aberat et id ipsum totum ut prope compleuerat Romana acies, simul et per auersa castra [e castris Hannibalis] equitatus cum leui armatura emissus in frumentatores late caedem fugamque hostium palatorum fecit. [9] nec acie certare Hannibal ausus, quia tanta paucitatepars exercitus aberat iam fame <grauante>—uix castra, si oppugnarentur, tutari poterat; [10] iamque artibus Fabi sedendo et cunctando bellum gerebat receperatque suos in priora castra, quae pro Gereoni moenibus erant. [11] iusta quoque acie et conlatis signis dimicatum quidam auctores sunt; primo concursu Poenum usque ad castra fusum; inde eruptione facta repente uersum terrorem in Romanos; Numeri Decimi Samnitis deinde aduentu proelium restitutum. [12] hunc, principem genere ac diuitiis, non Bouiani modounde eratsed toto Samnio, iussu dictatoris octo milia peditum et equites ad <quingentos> ducentem in castra, ab tergo cum apparuisset Hannibali, speciem parti utrique praebuisse noui praesidii cum Q. Fabio ab Roma uenientis. [13] [p. 22043]Hannibalem, insidiarum quoque aliquid timentem, recepisse suos; Romanum insecutum adiuuante Samnite duo castella eo die expugnasse. [14] sex milia hostium caesa, quinque admodum Romanorum; tamen in tam pari prope clade famam <uanam> egregiae uictoriae cum uanioribus litteris magistri equitum Romam perlatam.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1929)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1929)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., Cyrus Evans, 1849)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1929)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1929)
hide References (30 total)
  • Commentary references to this page (6):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.26
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.32
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.44
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.32
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 43.11
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.9
  • Cross-references to this page (13):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (11):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: