Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
22.
hoc statu rerum in Hispania P. Scipio in prouinciam uenit, prorogato post consulatum imperio ab senatu missus, cum triginta longis nauibus et octo milibus militum magnoque commeatu aduecto.
[2]
ea classis ingens agmine onerariarum procul uisa cum magna laetitia ciuium sociorumque portum Tarraconis ex alto tenuit.
[3]
ibi milite exposito profectus Scipio fratri se coniungit, ac deinde communi animo consilioque gerebant bellum.
[4]
occupatis igitur Carthaginiensibus Celtiberico bello haud cunctanter Hiberum transgrediuntur nec ullo uiso hostes Saguntum pergunt ire, quod ibi obsides totius Hispaniae traditos ab Hannibale fama erat modico in arce custodiri praesidio.
[5]
id unum pignus inclinatos ad Romanam societatem omnium Hispaniae populorum animos morabatur, ne sanguine liberum suorum culpa defectionis lueretur.
[6]
[p. 22037]eo uinculo Hispaniam uir unus sollerti magis quam fideli consilio exsoluit. Abelux erat Sagunti nobilis Hispanus, fidus ante Poenis; tum, qualia plerumque sunt barbarorum ingenia, cum fortuna mutauerat fidem.
[7]
ceterum transfugam sine magnae rei proditione uenientem ad hostes nihil aliud quam unum uile atque infame corpus esse ratus, id agebat ut quam maximum emolumentum nouis sociis esset.
[8]
circumspectis igitur omnibus quae fortuna potestatis eius poterat facere, obsidibus potissimum tradendis animum adiecit, eam unam rem maxime ratus conciliaturam Romanis principum Hispaniae amicitiam.
[9]
sed cum iniussu Bostaris praefecti satis sciret nihil obsidum custodes facturos esse, Bostarem ipsum arte adgreditur.
[10]
castra extra urbem in ipso litore habebat Bostar ut aditum ea parte intercluderet Romanis. ibi eum in secretum abductum, uelut ignorantem, monet quo statu sit res:
[11]
metum continuisse ad eam diem Hispanorum animos, quia procul Romani abessent; nunc cis Hiberum castra Romana esse, arcem tutam perfugiumque nouas uolentibus res; itaque quos metus non teneat beneficio et gratia deuinciendos esse.
[12]
[p. 22038] miranti Bostari percontantique quodnam id subitum tantae rei donum posset esse, 'obsides' inquit, 'in ciuitates remitte.
[13]
id et priuatim parentibus, quorum maximum nomen in ciuitatibus est suis, et publice populis gratum erit.
[14]
uolt sibi quisque credi et habita fides ipsam plerumque obligat fidem. ministerium restituendorum domos obsidum mihimet deposco ipse, ut opera quoque impensa consilium adiuuem meum et rei suapte natura gratae quantam insuper gratiam possim adiciam.'
[15]
homini non ad cetera Punica ingenia callido ut persuasit, nocte clam progressus ad hostium stationes, conuentis quibusdam auxiliaribus Hispanis et ab his ad Scipionem perductus,
[16]
quid adferret expromit et fide accepta dataque ac loco et tempore constituto ad obsides tradendos Saguntum redit. diem insequentem absumpsit cum Bostare mandatis ad rem agendam accipiendis.
[17]
dimissus, cum se nocte iturum ut custodias hostium falleret constituisset, ad compositam cum iis horam excitatis custodibus puerorum profectus, ueluti ignarus in praeparatas sua fraude insidias ducit.
[18]
in castra Romana perducti; cetera omnia de reddendis obsidibus, sicut cum Bostare constitutum erat, acta per eundem ordinem quo si Carthaginiensium nomine sic ageretur.
[19]
[p. 22039]maior aliquanto Romanorum gratia fuit in re pari quam quanta futura Carthaginiensium fuerat. illos enim graues [superbos] in rebus secundis expertos fortuna et timor mitigasse uideri poterat:
[20]
Romanus primo aduentu, incognitus ante, ab re clementi liberalique initium fecerat et Abelux, uir prudens, haud frustra uidebatur socios mutasse.
[21]
itaque ingenti consensu defectionem omnes spectare; armaque extemplo mota forent, ni hiemps, quae Romanos quoque et Carthaginienses concedere in tecta coegit, interuenisset.