previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

10. his senatus consultis perfectis, L. Cornelius Lentulus pontifex maximus consulente collegium praetore omnium primum populum consulendum de uere sacro censet: iniussu populi uoueri non posse. [2] rogatus in haec uerba populus: 'uelitis iubeatisne haec sic fieri? si res publica populi Romani Quiritium ad quinquennium proximum, sicut uelim <uou>eamque, salua seruata erit hisce duellis, quod duellum populo Romano cum Carthaginiensi est quaeque duella cum Gallis sunt qui cis Alpes sunt, [3] tum donum duit populus Romanus Quiritium quod uer attulerit ex suillo ouillo caprino bouillo grege quaeque profana erunt Ioui fieri, ex qua die senatus populusque iusserit. [4] qui faciet, quando uolet quaque lege uolet facito; quo modo faxit probe factum esto. [5] si id moritur quod fieri oportebit, profanum esto, neque scelus esto. si quis rumpet occidetue insciens, ne fraus esto. si quis clepsit, ne populo scelus esto neue cui cleptum erit. si atro die faxit insciens, probe factum esto. [6] [p. 22017]si nocte siue luce, si seruus siue liber faxit, probe factum esto. si antidea senatus populusque iusserit fieri ac faxitur, eo populus solutus liber esto.' [7] eiusdem rei causa ludi magni uoti aeris trecentis triginta tribus milibus, <trecentis triginta tribus> triente, praeterea bubus Ioui trecentis, multis aliis diuis bubus albis atque ceteris hostiis. [8] uotis rite nuncupatis supplicatio edicta; supplicatumque iere cum coniugibus ac liberis non urbana multitudo tantum sed agrestium etiam, quos in aliqua sua fortuna publica quoque contingebat cura. [9] tum lectisternium per triduum habitum decemuiris sacrorum curantibus: sex puluinaria in conspectu fuerunt, Ioui ac Iunoni unum, alterum Neptuno ac Mineruae, tertium Marti ac Ueneri, quartum Apollini ac Dianae, quintum Uolcano ac Uestae, sextum Mercurio et Cereri. [10] tum aedes uotae. Ueneri Erycinae aedem Q. Fabius Maximus dictator uouit, quia ita ex fatalibus libris editum erat ut is uoueret cuius maximum imperium in ciuitate esset; Menti aedem T. Otacilius praetor uouit.

load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1929)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1929)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1929)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1929)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., Cyrus Evans, 1849)
hide References (77 total)
  • Commentary references to this page (18):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.12
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.4
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.44
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.8
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.9
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.26
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.34
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.44
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.24
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.25
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.44
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.55
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 36.1
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 36.2
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.38
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.37
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.48
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.10
  • Cross-references to this page (37):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Lectisternium
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Ludi
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Mars
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Mens
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Minervae
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Neptunus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, T. Otacilius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Pontifex
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Populus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Provincias
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Pulvinaria
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Supplicatio
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Aedes Aesculapii Carthagine
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Apollini
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Venus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Ver sacrum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Vesta
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Vulcanus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Bos
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Comitia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, L. Cornelius Lentulus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Diana
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Duellum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Erycinac
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Iupiter
    • Harper's, Ver Sacrum
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), COMIT´IA
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), LECTISTE´RNIUM
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), LUDI
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), VER SACRUM
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), ROMA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), SABI´NI
    • Smith's Bio, Eryci'na
    • Smith's Bio, Lentulus
    • Smith's Bio, MENS
    • Smith's Bio, Otaci'lius
    • Smith's Bio, Venus
  • Cross-references in notes to this page (1):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (21):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: